Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. ad paciendum humor. et humus. ad faciendum aer et ignis aptitudinem prebent.

Contra a philosopho. 2. de generatione: assignatur: aeri humiditas. a que frigiditas. et secundum ipsum ibidem. frigiditas est qualitas actiua. et humiditas passiua.

Respondeo quod quamuis quantum ad qualitatem accidentalem: aqua sit magis actiua quam aer: econuerso tamen est quantum ad substantiam quia in hacre plus est de actualitate quam in aqua. et minus de possibilitate. aer etiam pro sui subtilitatem aptior est. ad agendum in mixto eo quod magis potest penetrare. hoc eum alii dixisse astruunt non infra sentiendo: secundum opinionem aliorum referendo. et isti verum dicunt. quia vbicunque Augu. dicit demones habere corpora sibi naturaliter vnita: secundum opinonem quorundam platonicorum hoc refert. visibile quicque non est: quod non sit mutabile. hoc intelligendum est deuisibili occulis corporalibus. extendendo mutationem non tantum ad substantialem vel accidentalem intrinseca: que est secundum qualitatem et quantitatem: sed etiam extrinsecama: que est secundum situm per angelos tamen esse facta dicimus ibi loquitur de appertionibus corporalibus factis in veteri testamento. Utrum autem ille species columbe in qua apparuit spiritus scilicet et illius ignis formate fuerint ministerio angelico. Apud aliquos dubium est. Mihi tamen probabilius videtur quod sic. sic in primo. libro disti. 16. ostensum est. per in ergiam idest interiorem operationem. dicitur enim ab in: et erge: quod est opus vel labor. voluntatis instinctum id est affectum. cor ananie idest ananiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram