Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram ab exordio natiuitatis. non tantum modo ex vtero: sed etiam in vtero. cum electi tot sint: quot et boni angeli sunt etc. Et haec opinio probalior est quam illa que dicit homines electos esse secundum numerum angelorum qui ceciderunt. et eorum charitas qua deum et nos diligunt et meritum et preminum. meritum scilicet respectu proximi. inquantum per eam nobis obsequia impendunt. Premium autem respectu dei inquantum per eam deum consumate diligunt. in beatitudine proficiunt. quod intetlligendum est de beatitudine quantum ad premium accidentale non essentiale non latuit angelos misterium regni caelorum quod opportuno tempore reuelatum est pro salute nostra quod sic aliqui exponunt scilicet quod non latuit angelos superiores. latuit: tamen inferiores quousque hoc impleta sunt. Alii sic exponunt scilicet quod substantia facti et conditiones generales bonos angelos non latuerunt. Sed alique circustantie particulares angelos inferiores latuerunt quo usque hoc impleta sunt. angeli in verbo dei omnia sciunt ante quam fiant: non simpliciter et absolute sed secundum proportionem vel proportionalitatem ad illam cognitionem qua vident deum. qui clarius deum vident: et plura vident in ipso. Uel sic quod ly omnia tantum distribuat pro mundi partibus incorruptibilibus simpliciter vt sunt corpora celestia et substantie spirituales. et pro partibus mundi incorruptibilibus secundum se totas: corruptibiles tamen secundum partes: vt sunt elemta.
On this page