Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram eadem etum vocitabyssum. Nota quod materia pro statu sue creationis dicta est terra: ibi in principio creauit deus caelum et terram: dicta est etiam abyssus ibi in tenebre erant super faciem abyssi. Dicta est etiam aque ibi et spiritus domini serebatur super aquas. Nomine terre nominatur: quia in ipsa stabiliter forma vt in fundamento. Nomine abyssi: cuia materiam de se dicit quid in completissimum: et forma dicit quid magis completum et actuale: et ideo forma comparatur luci per quandam similitudinem: et materia abysso tenebrose. Nominatur autem nomine aque: quia sicut aqua per se est male terminabilis complete per se: et bene per aliud: sic materia non est terminabilis per se sed per formam: non enim tenebre aliquid sunt: sed ipsa lucis essentia. Uerum est formaliter et in recto: quia tamen absentia lucis non est tenebra nisi in subiecto illuminabili: ideo ex consequenti et in obliquo importat aliquid positiuum: ratione cuius dicuntur benedicere domino. Sic enim accipiuntur pro illuminabili non illuminato: nondum lucis gratia deus opus suum venustauerat. Unde nota quod cum dicitur tenebre erant super fatiem abyssi ibi accipiunt tenebre pro lucis negatione. Cum autem dicitur et diuisit deus lucem a tenebris ibi accipiuntur tenebre pro lucis priuatione: quatuor modis operatur deus.

¶ Contra in his non continetur opus iustificationis et glorificationis.

¶ Respondeo loquitur hoc de operibus generalibus respectu totius creature: primo operatur in verbo omnia disponendo: hoc accipit operari large et improprie scilicet pro inferiort actione ipsius dei.

PrevBack to TopNext