Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram crystallinus enim lapis cui magis esse firmitas et perspicuitas de aquis factus est. Quia non est intelligendum de omni specie crystalli: quia est quedam crystalli species generati in terra multum calida: alia est species crystalli que sit ex aqua congelata: supra quam tantum postera inualescit frigus vt corrumpatur in illa materia forma substantialis aque et in aliam materiam transmutetur. Glaciali soliditatem: potest dici quod aque que super celos sunt comparantur glaciali soliditati: non propter grauitatem sed propter continuitatem et stabilitatem quia nec fluunt nec deorsum descendunt. Congregentur aque in locum vnum et appareat arida. Nota hoc ad imaginandum figuram mundi: quod terra est rotunda. et ambitur sphera aque preter quartam eius: cuius maior est dimensio ab extremitate eius versus orientem vsque ad extremitatem ei versus occidentem quam dimensio que est ab extremitate versus aquilonem ad extremitatem eius versus austrum: et hoc pars discooperta est propter habitationem hominum et sic deus ordinauit virtutem et proportionem corporum celestium: vt per suam influentiam: terram et aquam teneant in dispositione predicta: non tamen punctualiter: quia aliquando acquirit mare super terram ex parte vna: et terra super mare ex perte alia: terra autem et mare vndique circundantur sphera aeris: et sphera aeris sphera ignis. Et sphera ignis spheralune: et sphera lune sphera mercurii. Et sphera mercuriisphera veneris. Et sphera veneris sphera solis: et sphera solis: sphera martis. Et sphera martis: sphera iouis. Et sphera iouis: sphera saturni: et quelibet istarum septem spherarum non habet nisi vnam stellam. Sphera autem saturni circundatur ab octaua sphera in qua sunt stelle multe: vnde plus confert ad vitam istorum inferiorum quam orbes planetarum. Unde philosophus. 2. celi et mundi. orbis primus est principium et virtus et causa in vita omnis viui: plusquam reliqui orbes valde: quapropter sit quod orbis primus comprehendit corpora multa: et omnis orbis ex reliquis orbibus comprehendit stellam vnam: et illa octaua sphera que dicitur primus orbis nobis sensibilis ambitur celo crystalli no: et caelum crystallinum celo empyreo: vltra quod nulla penitus est creatura neque plenum: neque vacuum: et sic ista machina mundialis computando quatuor spheras elementorum et caelum empyreum et crystallinum constat ex. 14. spheris. nec est inter spheram et spheram aliquod vacuum. Sunt insigna scilicet naturalium euentuum: et tempora scilicet indistinctiones quattuor temporum scilicet veris estatis autumni et hyemis. Et dies id est distinctiones dierum et noctium et annos id est distictiones annorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram