Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Peruicaciter: peruicax media correpta dicitur proteruus improbus et proprie qui in proposito ad victoriam perseuerat: et inde peruicaciter dicitur. Non sunt audiendi qui putent animam esse partem dei.
¶ Contra Actuum. 17. Genus dei sumus. Sed non quo ad corpus: ergo quo ad animam: et sic videtur esse eiusdem nature cum deo et pars eius.
¶ Respondeo dicimur esse genus dei: hoc est de genere eius per similitudinem non per proprietatem: et hoc ad significandum naturalem anime pulchritudinem: et est tropus similis illi quo dicimus de homine pulchro et elegante quod est de genere regio vel esse videtur. Uel dicimur esse genus dei inquantum principiati sumus ab eo per creationem in nobis metipsis imaginemeius portantes. Aug. super Gen. tradit animam cum angelis sine corpore esse creatam. Sed intelligendum est hoc ipsum non dixisse asserendo: sed magis inquirendo et dubitando: Nec talia contra naturam fiunt nisi nobis quibus aliter nature cursus innotuit
¶ Ad cuius intelligentiam sciendum est quod in natura cuiuslibet creature est: vt de illa possit fieri per diuinam potentiam quicquid deus de illa vult fieri: et sic productio ipsius ade in statu virili: et conuersio virge in draco nem et consimilia non sunt opera contra naturam. Sed appellando naturam qua creatura naturaliter potest agere: et est qua ab alia creatura naturaliter potest pati: sic praedicta opera sunt opera contra naturam vel supra naturam vsque ad lunarem circulum pertingentem id est vltra locum ad quem ascendunt vapores eleuati a luna ex quibus generatur ille circulus qui visu nostro apper esse in circuitu lune: nec aqua diluuii illuc peruenerunt.
¶ Contra illa pars ad quam aqua diluuii non peruenerunt non est permix. ta vaporibus aqueis: ergo ille aer tante est puritatis quod habitationi hominum non conueniret.
¶ Respondeo quamuis illa aeris ad quam attigit superficies paradisi terrestrim non fit ita permixta vaporibus: sicut insta pars aeris inferior: tamen illa pars aeris: que est in paradiso terrestri: aliquo modo contemperata aliquibus vaporibus ascendentibus ex illo fluuio: qui est in iperso. Homines autem in statu innocentie viuere potuissent in aere puriori quam in statu nature lapse: t quia puriorem habebant naturam.
On this page