On this page
Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Post vniuersa animalia ad eum ducta: quod intelligi potest factum angelico. ministerio: siue ante adam fuerit adducta spiritualiter seu imaginabiliter vel potius secundum potentiam corporalem et localem: sicut et adducta fuit ad eum mulier: vt nullam in eo sensisse penam: monstraretur. Sciendum tamen quod cum diuisio continui naturaliter causet dolorem in re: quae doloris capax est: adam in abstractione coste doluisset nisi fuisset vis contemplationis anime: quae ita totaliter erat ad deum recollecta et intenta quod sensum doloris prohibuit vel nisi fuisset dolor per diuinam posium supernaturaliter prohibitus: et hanc causam maxime videtur approbare magister in littera cum dicit quod in hoc facto fuit probatum divinae potentie mirabile opus. Cum angelorum ministerio facta sit mulieris formatio potest enim dici quod angeli exhibuerunt ministerium: vel ipsum adam soporando secundum aliquos vel ipsam costam abstrahendo secundum alios non supplendo illud quod deerat ad perfectam muliebris corporis quantitatem: nec corpus mulieris formando. Unde Augu. 9. super Gen. inter medium et finem. Aliter quaeritur quemadmodum sit soporatus adam costaque eius sine vllo doloris sensu a corporis compage detracta sit: hoc enim fortasse dicantur potuisse per angelos fieri. formare autem vel edificare costam vt mulier esset: vsque adeo non potuit nisi deus a quo vniuersa natura subsistit vt ne illud carnis supplementum in corpore viri quod in illius coste successit locum ab angelis factum esse crediderim. Sic nec ipsum hominem de terre puluem. Et aliquibus interpositis non multum postea sic etiam ait. Certissime dixerim supplementum illud carnis in coste locum: et ipsius feminae corpus et animam formationemque membrorum omnia visce ra sensus omnes: et quicquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat non nisi illo opere dei factum: quod deus non per angelos: sed per semet ipsum operatus est. Non quod nil agant vt aliquid creetur ibi potest accipi creari pro produci: quod patet per hoc quod subiungitur: sed non ideo creatores sunt: sicut nec agricole segetum aut arborum: sed dicimus corporis tantum per coniugii copulam seminari ibi loquitur de seminatione corporis per modum licitum: quia sine coniugio per modum illicitum seminatur.