Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Tunc erat corpus mortale et immortale nec hoc erat inconueniens: quia ibi accipitur immortale non pro non posse mori: quia sic mortale et immortale opposita sunt. Sed pro posse non mori: et sic mortale et immortale non opponitur. Corpus mortuum est propter peccatum id est necessitatem habet moriendi. Per horum edulium: hoc et hiec edulis: et hoc edule est cibus habilis ad edendum: et non dicitur hac edulium. Sumeret de ligno vite quo perfecte immortalis factus cibi alimenta non vlterius requiereret: et forte ibi accipit lignum vite: pro ligno vite paradisi celestis: quia corporalis esus ligni vite semel sumpti non potuisset corpus hominis facere immortale illa immortalitate que vlterius cibi alimenta non requereret. Uel potest dici quod si ibi loqutur de corporali esuligni vite: tunc dicendum est: quod per illum esum fuisset conseruatus in bona corporis dispositione quousque fuisset translatus ad immortalitatem glorie in qua sibi alimenta vlterius non requereret: vsque ad tempus sue translationis. Utrum autem deus homines in statu innocentie transtulisset successiue ad immortalitatem glorie: autem expectasset quousque esset impletus numerus electorum: et tuc omnes simul transtulisset: dubium est: videtur tamen probabilius quod translati fuissent successiue: quia simul omnes in terrestri paradiso manere non potuissent.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram