Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram: se iniquitatibus conceptum dicit. dicendum: iniquitates vocat peccatum originale: quia quamuis sit vnum in vno: plures tamen ex illo oriuntur defectus: nisi perfidem mediatoris: perfidem scilicet in actu: vel in habitu: originale peccatum dicitur fomes peccati. Nota quod hic peccatum originale octo nominibus nominatur secundum rationes diuersas. Quia per comparationem ad terminum a quo dicitur lex carnis: quia est a carne: per comparationem ad viam per quam contrahitur dicitur originale: quia contrahitur ab origine: per comparationem ad illud ad quod inclinat a remotis: dicitur concupiscibilitas. Per comparationem ad illud ad quod inclinat de propinquo: dicitur concupiscentia. Inquantum autem fouet malas inclinationes: dicitur fomes. Per comparationem autem ad subiectum: quod est anima rationalis: dicitur tyramnus. Per comparationem ad naturam corruptam: dicitur lex nature. Per comparationem ad carnem: lex memborum: omnes peccauerunt in adam vt in materia. Hoc ex poni potest sic: quia tota substantia corporis nostri fuit in primis parentibus in virtute: vt in illo esset id est vt in adam esset per causam. Querit forte vtrum originale peccatum sit ex voluntate. Respsitio deo quod ex voluntate aute intrauit: vt ex causa prima: sed exr natura destituta: vt ex causa proxima: non aliunde: sed in se augmentaretur illa substantia: hoc fuit opinio magistri: vnde per suam opinionem in questionibus recitatam videri potest quid hic intendit.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram