Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Totam assumpserit quod non est intelligendum de totalitate partium subiectiuarum quia non assumpsit cuiuslibet hominis singularem naturam: sed de totalitate partium integralium quod patet: quia postquam dixerat totam assumpsit statim subiunxit: idest animam et carnem: vt totum curaret scilicet culpam remouendo: et sanctificaret scilicet gratiam conferendo. Aperte ostendit humanitatis nomine animam et corpus intelligi: quod non est sic intelligendum: quod corpus et anima sunt humana natura que nomine humanitatis signatur: sed quod constituitur ex eorum coniunctione: sicut esse cuiusque rei habentis naturam et formam constituitur ex earum coniunctione: ita quod materia et forma partes sunt illius esse: et ideo concedendum corpus et animam esse partes humane nature. Errant qui nomine humanitatis non substantiam: sed proprietatem quandam a qua homo nominatur signari concedunt vbique humanitas christi memoratur. Hoc dicitur contra quosdam: qui humanitatem christi qui estimabant formam vniuersalem immaterialem: et contra illas qui estima bant eam esse formam accidentalem dicentes illam humanitatem esse habitum in christo occasionem accipientes ex illo verbo apstuli ad Philip. 2. Habitum inuentus vt homo: et tam istiquam alii errabant. Natura enim non sic accipitur in christo non scilicet vna communis resultans ex vnione nature humane ad diuinam in domino iesu christo non est communem speciem accipere id est non sic est ponere in christo vnam naturam communem constitutam ex diuina natura et humana: vel ex divina persona et natura humana: sicut in nobis ex vnione corporis et anime quod in assumptibile est: incurabile est id est si aliquid de nostra natura non assumpsisset illud non curatum fuisset: non congruerit. Nota quod non dicit non potuerit: predicant istum visibilem solem radios per omnes feces spargere: et eos mundos et sinceros seruare: cuius ratio est: quia sol cum inserioribus corporibus non communicat in materia: neque cum materia: ex qua neque cum materia in qua sicut dicimus quod anima est in corpore: vt in materia: cum ergo deus in nullo cum istis inferioribus communicet nullo modo potuit per carnis assumptionem inquinari per spiritum animam: idest per portionem anime superiorem: portionem anime inferiorem vel per intellectiuam sensitiuam et vegetatiuam. Ex quo hominem deus assumpsit: idest naturam hominis nec caro prius fuit concepta et postmodum assumpta: verum est secundum ordinem temporis non nature.
On this page