Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram in erfectis vero illud quod est pro commodo alicuius dicitur esse damnabile: quod est intelligendum si per votum obligatua est ad contrarium. Uel si ex hoc imminet probabiliter graue scandalum: vel alterius notabile nocumentum: precipue si sepe iteretur: quod non est intelligendum quod interatio venialium equiualeat vni mortali. Sed quia ex ite ratione aliquando oritur scandalum. Aliquando disponitur homo ad contentum ratione quorum aliquid potest esse mortale: quod alias esset veniale propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum: quod sic intelligendum est secundum aliquos quod quia iudex ab illis obstetricibus requisiuit veritatem in iudicio: vbi quelibet tenetur non negare veritatem pro cuius recognitione sciret se occidendum: quia homo interrogatus a iudice secundum formam rectam: et de pertinentibus ad potestatem eius tenetur ex legis necessitate non mentiri: ideo obstentrices mentiendo mortaliter peccassent: nisi fuisset opus misericordie: cuius inquisitio seu reprehensio ad potestatem pharaonis non pertinebat: quia non est data aliqua potestas homini ad aliquido agendum contra deum. Sunt que nescire sit melius quam scire quod est intelligendum per accidens: et inquantum scilicet homo aliquando ex cognitione alicuius mali pene prorumpit in impatientiam. Et aliquando ex cognitione alicuius delectabilis secundum sensum inclinatur ad inordinatam prosecutionem: per se tamen: nullius reiscientia mala est: immo scientia malorum per se est bona: Et intelligo de scientia que vere scientia est: quod dico ad excludendum superstitiones: que per se male sunt.
On this page