Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. Et qu verum est putas quod falsum est iurat hoc est intelligendum de iuramento assertorio quod est respectu praeteriti vel praesentis. Instantiam autem habet aliquando in iuramento promissorio: quia si aliquis iurat aliquid se facturum: e intendens hoc facere et impeditu ex legitima cane ne impleat quod promisit non periurauit quamuis iurauerit salsum qua verum putabat. Unde non periurauit apostolus non veniendo ad Corinthios ad quos se venturum iurauerat. In talibus enim iuramentis subintesliguntur multe conditiones scilicet si deo placuerit: vel pape: vel si res in eodem statu permanserit: vel si possibilitas affuerit: vt multe alie. Ex quo propositum mutat vel terminum transgreditur iuratio talis sit periurium reatum quod intelligendum est nisi ex ausa legitima propositum mutauerit vel terminum transgre sus fuerit que causa de iure subintelligi debuit: et ibi accipitur periurium pro reatu periurii. Non est appetenda iuratio sicut bona. intelligendum est de per se bona: et de iuratione que potest bene et male fieri non de iuratione cum tribus comitibus suis Est etiam quoddam genus iuramenti grauissimum quod sit per executionem quod secundum aliquos est intelli¬ gendum in reputatione iurantis. Dicunt enim quod grauius est iurare per deum: potest tamen dici verbum esse verum simpliciter: quia sic iurat per deum iurat: quia salutem suam vel filiorum deo obligat nisi verum sit vel faciat illud quod iurat. Minus malum est per deos falsos iurare veraciter hoc intelligendum est comperando actum iurandi exteriorem secundum se non secundum circunstantiam venerationis interioris.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram