Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. hic deus humanam naturam: nec in conuenienter additur iste articulus hic: quia quamuis deus sit terminus discretus: quantum ad significationem: est tamen communis: quantum ad suppositionem: quia potest supponere pro pluribus personis. Solus filius accepit hominem: hic hec dictio solus non excludit diuinam naturam: quia non est realiter distincta a filio: sed excludit alias personas: quia secundum rem relatiuam a persona filii sunt distincte. In forma dei erat: hic notandum quod forma accipi potest pro pura actualitate: et sic diuina natura est forma: vel pro actualitate in qua est possibilitas ad aliquam perfectionem accidentalem: vel subistantialem: et sic tota essentia cuiuscumque rei create existentis in actu est forma: vel pro actualitate in qua possibilitas ad perfectionem substantialem: et sic infimus gradus actualitatis qui fundamentum est tramsmutationis naturalis ab aliquibus dicitur forma incompleta: seu aliquis gradus forme: sed isti loquuntur improprie: quia ille infimus gradus actualitatis magis proprie maeriam debet dici. Alio modo pro actualitate generali: vel corruptibili eo modo quo forme competit generari: et corrumpi: et hoc est quod vocatur forma a philosophis secundum modum loquem di consuetum. Ideo non sic dicitur diuina natura est homo. vel facta homo: sicut dei filius: hoc inferius in quaestione ponetur. Anima absoluta a corpore persona est: in hoc non est consentiendum magistro: vt dictum est in questionibus.
On this page