Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Recte dicitur christus inquantum homo praedestinatus esse filii dei. Ueritas huius apparet ex his quae dicta sunt in penultima quaestione. dis. praesentis. Sub sistens in duabus naturis suscepit esse deus: hoc intelligendum est cum reduplicatione hac scilicet inquantum in duabus naturis subsistens. Deus assumpsit hominem. hic accipitur homo pro humana natura non pro supposito. Talis fuit illa susceptio quae hominem faceret deum et deum hominem. Intellectus huius propositionis habetur superius: vbi quesitum est de istis duabus propositionibus. Fact est homo: homo factus est deus. Uariatur intelligentia cum dicitur deus est homo: et homo est deus. Uidetur magister velle dicere quod secundum illos de secunda opi. differt dicere deus est homo: et homo est deus: quia cum dicitur deus est homo: homo praedicat personam in duabus naturis. Sed cum dicitur homo est deus: hoc quod dico deus predicat naturam simplicem: vel personam: et iste terminus homo supponit personam in duabus naturis: potest praedicari persona simpliciter: vel natura de natura composita.

¶ Contra pars non prtetur de toto.

¶ Respondeo proposoitio non est intelligenda de compositione proprie dicta: sed accipitur ibi compositio pro vnione duarum naturarum in vna persona. Dicunt christum esse praedestinatum inquantum est homo: huius intellectus satis habet ex dictis in vltima quaestione praesentis dist. Compositionis huius aliam dicunt esse rationem: quam sit in aliis hominibus: quod est intelligendum quo ad compositionem humane nature cum diuina: quia illa non est compotmo: sed vnio absque compositione: sed quo ad compositionem partium humane nature id est corporis et anime eadem ratio est. Aliud est verbum dei id est alterius nature scilicet verbum est deus non caro assumpta.

¶ Contra verbum caro factum est.

¶ Item quia assumpsit naturam humanam est homo: ergo a simili: quia assumpsit carnem est caro.

¶ Ad primum dicendum quod ibi accipitur per synecdochen pars pro toto.

¶ Ad secundum dicendum: quod non ita potest dici caro est homo: quia assumpsit carnem non per se: sed ipsius anime coniunctam: et ita assumpsit carnem: non vt quoddam totum: sed vt partem totius. Non congrue dicitur homo dominicus: hoc in questionibus expositum est supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram