Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Natura eterna atque diuina non posset temporaliter concipi etc. idest habens naturam diuinam. Super causam quia non producitur aliud et causatur ad cuius esse sequitur aliud et causatur. Et rationem quia est incomprehensibilis a nostro intellectu. Et tempus: quia non transit in preteritum: sed semper perfecta est et presens. Et naturam: quia ad eam non concurrunt duo pricipia: scilicet actiuum et passiuum: et quia non est de parte substantie: sed de tota substantia generantis. Non ex semine non scilicet virili: quia proprie semen dicitur: in quo est vis actiua ad formationem prolis.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram