Text List

Praeambulum

Praeambulum

Solet etiam a quibusdam inquiri etc. Superius determinauit magister de communicatione idiomatum respicientium naturam. Hic determinat de communitate idiomatum respicientium personam. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat de communicatione idiomatum ad nobilitatem pertinentium

¶ Secundo de communicatione idiomatum pertinentium ad defectum. di. sequenti. Solet etiam queri. Prima in tres.

¶ Primo inquirit vtrum christus secundum quod homo: sit persona.

¶ Secundo vtrum christus secundum quod homo: sit filius adoptiuus. ibi. Si vero queritur.

¶ Tertio vtrum secundum quod homo: fuit praedestinatus. ibi.

¶ Deinde si queritur. Prima in quatuor.

¶ Primo quaestionem ponit: et arguit ad vtramque partem.

¶ Secundo ponit quaestionis solutionem. ibi.

¶ Propter hoc.

¶ Tertio obiectionis incontrarium facte responsionem. ibi. Illud tamen.

¶ Quarto opponit contra determinata: et soluit oppositum. ibi. Sed adhuc. pars illa que ibi incipit. Si vero queritur. Diuiditur in partes duas.

¶ Primo proponit: et determinat questionem.

¶ Secundo ad contrarium arguit et ponit argumenti solutionem. ibi. Sed adhuc opponitur.

CIrca hanc dis quatuor principaliter querenda sunt.

¶ Primo de christi secundum quod homo est personalitate.

¶ Secundo de eius adoptione ex parte adoptati.

¶ Tertio ex parte adoptantis.

¶ Quarto de eius predestinatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum