Articulus 1
Articulus 1
¶ Secundo vtrum congruum fuisset filium dei assumpsisse illam eandem naturam in numero que fuit in adam.
Quaestio 1
Utrum congruum fuisset filium
Quaestio I. PRimo ostendo quod congruum fuisset filium dei assumpsisse humanam naturam aliunde quam de genere ade: quia quanto natura minus est obligata pro se: tanto aptior est ad sacrificandum pro aliis. Sed tota natura humana de genere ade: erat obligata pro se: quia tota erat infecta propter peccatum ade: ergo congruum fuisset ipsum aliam naturam creasse: et assumpsisse.
¶ Item Aug. 13. de trini. c. 18 et recitat magister in littera. "Poterat deus hominem aliunde suscipere: in quo esset mediator dei et hominum: non de genere illius Ade qui peccato suo genus obligauit humanum." Sed nihil potuit vnquam deus facere quod non fuisset congruum fieri: quia secundum quod dicit Ansel. I libro cur deus homo. c. 1o. In deo quodlibet paruum inconueniens sequitur impossibilitas. ergo videtur quod congruum fuit filium dei assumere humanam naturam aliunde quam de genere ade.
Contra si satisfactor non fuisset de gene Ade: eius satisfactio ad filios Ade non pertinuisset: sed non fuit congruum quod illa satisfactio ad filios Ade non pertineret. ergo non fuit congruum quod aliunde quam de genere Ade naturam humanam assumeret.
Respondeo quod quamuis filius dei naturam humanam aliunde posset assumere quam de genere Ade si voluisset: sicut dicit Aug. in auctoritate allegata in opponendo: quia talem: vel alium ordinem potuit instituere: secundum quem congruum fuisset hoc fieri: tamen secundum ordinenquem deus instituerat non fuit congruum: vt eam assumeret aliunde quam de genere Ade: et hoc propter manifestationem potentie diuine: in hoc quod de natura victa a diabolo vincit eum: in alio singulari tamen erit victa a diabolo: et in alio singulari diabolus victus per eam. Et propter manifestationem sapientie in hoc quod de natura infecta: fecit medicinam: quamuis illa eadem in numero que fuit medicina: nunquam existens caro christi fuerit infecta. Et propter manifestationem iustitie. Magis enim est iustitie consonum: vt ille qui est de genere priuaricatoris quam ille qui non est pro ipso faciat emendat. et propter manifestationem misericordie. In hoc enim quod assumpsit humanam naturam de genere a quo descendimus dedit nobis recurrendi ad eum maiorem fiduciam: et propter maiorem dei in homine similitudinem. In hoc quod omnes creature sunt a principio vno scilicet deo: et omnes homines descenderunt abhomine vno: quod verum non esset si filius dei aliunde quam de genere Ade: naturam humanam assumpsisset.
Quaestio 2
Utrum congruum fuisset filium dei assumpsisse illa eandem naturam humanam in numero que fuit in Adam
Quaestio II. SEcundo querendum esset vtrum congruum fuisset filium dei assumpsisse illam eandem naturam humanam in numero que fuit in adam: sed quia superius di. 2. quaestione 2 di. illius in solutione vltimi argumenti reddita est ratio: quare hoc congruum non fuit: ideo hic mihi videtur pertranseundum de hac quaestione.