Text List

Praeambulum

Praeambulum

"Illud quoque praeter mittendam non est" etc. Superius determinauit magister de perfectionibus: quas filius dei cum humana natura assumpsit. hic determinat de defectibus cum eadem assumptis: et diuiditur in partes duas. Primo determinat de defectibus: quos cum humana nan assumpsit.

¶ Secundo de modo: quo eos assumpsit. Di. 16. ibi Hic oritur quaestio

¶ Prima in duas.

¶ Primo determinat veritatem

¶ Secundo excludit errorem. ibi "Sed quia non".

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit quos defectus cum nam assumpsit.

¶ Secundo quare eos assumpsit. ibi. "Hos autem defectus".

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit: quod assumpsit defectus non culpabiles: sed penales.

¶ Secundo ostendit quos de defectis penalibus non assumpsit. ibi. Tradit auctoritas. Et hec in duas.

¶ Pitro ostendit: quos defectus penales non assumpsit: ex parte anime.

¶ Secundo quos penales defectus non assumpsit: ex parte corporis. ibi. Sunt plura egritudinum.

¶ Prima in duas.

¶ Primo ostendit: quod non assumpsit ignorantiam: et difficultatem ad benefaciendum.

¶ Secundo ostendit: quod hec non sunt culpa: sed pena. ibi. Sed forte aliquis tunc sequitur illa pars: que ibi incipit. Sed quia non nulli: et diuiditur in partes duas. Primo: contra errantes opponit. Secundo ea: que illi per se inducebant soluit. ibi Quedam tamen reperiuntur. Et hoc in duas. Primo soluit ea: que illi per se inducebant ad probandum filium dei non assumpsisse cum humana natura passiones: que maxime insunt ex parte anime: eius est tristitia et similia. Secundo soluit ea: que illi inducebant ad probandum filium dei non assumpsisse cum humana natura passiones: que in sunt anime: ex parte corporis: sicut est dolor sensibilis ibi. Ueruntamen magis mouent.

¶ Prima in duas.

¶ Primo inducit auctoritates quas illi adducebant ad sui erroris defensionem.

¶ Secundo ponit illorum auctoritum determinationem ibi. Ne autem in sacris litteris. Tunc sequitur illa pars: que ibi incipit. Ueruntamen magis mouent. Et diuiditur in partes duas.

¶ Primo obiectiones ponit

¶ Secundo soluit. ibi. Si excussa. Irca hanc distinctionem querendum est de quatuor principaliter

¶ Primo de defectibus in generali: quos dei filius cum humana natura assumpsit.

¶ Secundo de passionibus in generali: quas assumpsit.

¶ Tertio in speciali de passionibus: ortum habentibus ex apprehensione interiori.

¶ Quarto de passionibus ortum habentibus ex apprehensio ne sensus exteriori.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum