Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram ponens scicet voluntarie. Tabernaculum suum id est corpus suum sicut hominibus aliis hec similitudo non attenditur quantum ad necessitatem moriendi: quantum est ex peccato: quia christus numquam habuit peccatum. nec habere potuit. Sunt enim quatuor status hominum.

¶ Contra Boetius in libro de duabus naturis: et vna persona Christi: versus finem. non ponit nisi tres status scilicet statum innocentie: glorie: et nature lapse.

¶ Respondeo quod duo de statibus: quos hic enumerat magister scilicet status post peccatum: et ante gratiam: et status sub gratia: ante aliam comprehenduntur a Boetio sub statu nature lapse.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram