Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Maledictus qui totum hominem quem assumpsit dei filius denuo assumptum vel liberatum tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur quod non est sic intelligendum quod denuo assumpsit animam et carnem: quia nunquam eam deposuit: sed quia animam iterum carni vniuit: ex quorum vnione iterum constituta est humana natura qua per eorum separationem corrupta fuerat in morte. Nemo tollit eam a me quia quamuis mors christi fuit violenta per comperationem ad humanam naturam: non tamen per comperationem ad personam que naturam humanam potuit a morte defendere si voluisset. Caro ergo animam posuit hoc superius expositum est. di. 16. questione quarta. Sane ergo dici potest quod mortuus est deus et non mortuus hoc concedit magister: quod non est contradictio: quia vtraque affirmatiua est: sed ista non esset concedenda: deus non fuit mortuus que est alterius contradictoria negans mortem a deo ratione vtriusque nature. Uel potest dici quod ista deus fuit non mortuus concedi non debetsine determinatione expressa vel sub intellecta scilicet ratione iuine nature: et sic intelligit magister.

PrevBack to TopNext