Praeambulum
Praeambulum
Distinctio. XXVIII CUm autem christus fidem et speem non habuerit etc. Superius determinauit magister de fide et spe hic de terminat de charitate: et diuiditur in partes duas.
¶ Tertio de ordine diligendi distin. 29 ibi. Post predicta de ordine charitatis agendum est. Prima in tres. In prima continuat se ad praecedentia. Secundo suam intentionem prosequitur. ibi. Charitas est dilectio. In tertia continuat se ad sequentia. ibi. Sed que hac dilectione. Media istarum diuiditur in quatuor. In prima determinat de essentia charitatis. In secunda de eius vnitate. ibi hic queritur. In tertia de modo diligendi. ibi. Consequenter. In quarta de preceptodato de diligendo. ibi. Illud autem preceptum. Tertia istarum diuiditur in partes duas. In prima determinat de modo diligendi proximum.
¶ In secunda de modo diligendi deum. ibi. ¶Dilectionis autem dei. Pars illa que ibi incipit illud autem perceptum diuiditur in partes duas. Primo ostendit quod preceptum de dilectione dei non perfecte impletur in hac vita.
¶ Secundo ostendit quod preceptum de dilectione dei: et preceptum de dilectione proximi mutuo se includunt. ibi. Cum autem duo sint precepta.
On this page