On this page
Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram ee non debuit. Uerum est proprie loquendo de fide et spe: quia semper comprehensum suit charitas est dilectio. Et melius dicitur dilectio quam amor: quia amor communis est ad naturalem et animalem et illum qui est ex electione. Dilectio autem est amor ex libera voluntate procedens. Diliges proximum sicut teipsum id est ad quod et propter quod: sicut postea exponit magister praesenti distin. c. 4. Unde lisicut non est nota equalitatis sed similitudinis. Finis praecepti est dilectio hoc expositum est libro 2. distin. 38 in 3 quaestione. Eadem sane dilectio est qua diligitur deus: et proximus quae spiritus sanctus est opinio fuit magistri de qua habitum est libro 1 distin. 19. q. 1. Deum qui est dilectio scilicet increata efficiens charitatem creationi propter duo difecta.
¶ Respondeo dico quod verum est de obiecto principali et primario seu formali: et sic verum est quod obiectum charitatis est solus deus sub ratione qua summum bonum propter duos motus qui in mente geruntur dum deus diligitur et proximus huius expositio patet per ea que dicta sunt in quaestionibus scilicet quaestione 2 rticuli. 4 et q. 3. articuli quanti. Ne succenseat id est irascatur. Ex toto corde. id est ex toto intellectu per cor enim rationabiliter intelligitur intellectus: quia sicut a corde diffunditur motus vitalis per corpus: sic ab intellectu diffunditur motus spiritualis vite per regnum anime dum bona cogitatio bonam parit affectionem et bona affectio sanctam locutionem et rectam operationem ex tota amma: idest ex tota voluntate: et per animam recte intelligitur voluntas: quia sicut anima dominatur corpori sic volutas in regno anime. Isti sunt duo modi diligendi deum.
¶ Respondeo verum est secundum idem. Sed modus diligendi deum ex toto corde consideratur ex parte diligentis: modus autem diligendi propter se consideratur ex parte diligibilis: vel potest dici quod ista duo sunt due conditiones vnius perfecti modi disigendi quae due conditiones appellantur hic duo diligendi modi. Illud praeceptum non penitus impletur ab homine in hac mortali vita huius expositio satis potest haberi ex dictis in secunda questione articuli quinti. Mandatum nouum do vobis nouum dicitur: quia obseruantem reuocat a vetustate culpe ad nouitatem gratie.