Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Multorum charitas inordinata est hic non accipitur charitas pro charitate que virtus est: sed pro dilectione quacunque qua aliquis habet rem aliquam multum charam. A charitate enim que virtus est nunquam elicitur inordinatus dilectionis actus.

¶ Primo deus diligendus est: secundo parentes hic loquitur de dilectione aliorum a diligente. Diligens enim plus debet se ipsum diligere quam parentes. Domestici si boni sunt: malis filiis preponendi sunt. hoc exponunt aliqui non quantum ad affectum: sed quantum ad effectum: non qualencumque: sed illum qui est collatio beneficiorum ecclsiasticorum: vel eleuatio ad regimen aliorum: siue temporale: siue ecclarsiasticum.

¶ Potest est exponi quantum ad affectum: quia bonis domesticis est optam da vita eterna: quae non est malis filiis optanda pro statu in quo sunt quamdiu mali sunt. Potest est tanta super abundantia malitie esse in filiis: et tanta bonitatis abundantia in domesticis quod simpliciter ex maiori affectu profectus domesticorum debet diligi: quam profectus filiorum. Cupio dissolui inon affectu naturali quia naturali appetitum anima refugit separationem a corpore. Illud ergo verbum intelligendum est de deliberatiuo voluntatis motum.

PrevBack to TopNext