Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Sapientia est rerum humanarum diuinarumque scientia: diuinarum scilicet primo et principaliter: humanarum autem ex coneneti inquantum per diuinas regulas iudicat de rebus humanis. Quo fides saluberrima que ad veram betitudinem ducit gignitur. Contra virtutes theologice ordine causalitatis priores sunt donis: quia ex vnione anime ad deum que est per virtutes theologicas causantur a deo in nobis dona. Rmisens quod verbum magistri sic intelligendum est quod homo per donum scientie: quod habet dispositiue gignit fidem in alio.
¶ Nuc scio ex parte quamscientiam profecto contemplationis dei vult intelligi. Ibi loquitur magister de enigmatica contemplatione quae in patria non remanebit. Intelligentia non modo de eternis est. est enim de eternis et temporalibus: sed de temporalibus in relatione ad eternas. Per donum enim intellectus comsiderantur primo et principaliter creata spectabilia inquantum valent ad intelligendum fidei veritatem: que de deo est.
On this page