Text List

Praeambulum

Praeambulum

SUperius determinauit magister de baptismo quantum ad ipsum sacramentum secundum se: hic determinat de ipso quantum ad suscipientes: et diuiditur in duas partes.

¶ Primo ponit diuersos modos suscipiendi baptismum.

¶ Secundo determinat de qualibet. ibi. Sacramentum etc.

¶ Et ista in duas.

¶ Primo determinat de diuersis modis suscipiendi baptismum.

¶ Secundo de effectu eius in suscipientibus ibi. Solet queri.

¶ Prima in tres.

¶ Primo determinat de illis qui suscipiunt sacramentum et rem.

¶ Secundo de illis qui suscipiunt sacramentum et non rem. ibi. ¶Qui vero sine side. Tertio de illis qui suscipiunt rem: et non sacramentum. ibi. Sunt et alii.

¶ Et ista in 2.

¶ Primo determinat veritatem

¶ Secundo remouet contrarietatem. ibi. His autem.

¶ Illa pars que ibi incipit. Solet queri diuiditur in duas.

¶ Primo determinat de effecctu baptismi in adultis.

¶ Secundo in peruulis. ibi. Solet etiam.

¶ Prima in 2.

¶ Primo determinat de effectu.

¶ Secundo de significatione ibi. Si queritur.

¶ Distinctio. IIII.

Circa hanc distin. querendum est principaliter de quatuor.

¶ Primo de diuersitate suscipientium baptisium.

¶ Secundo de diuersitate baptizantium.

¶ Tertio de diuersitate effectuum.

¶ Quarto proponentur ailqui casus de susceptione baptismi.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum