Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. Sacramentaliter vero se parari nequeunt dum viuunt. supple si est matrimoniu consumatum. alias possent per religionis ingressum. Sacramentum fidei id est characterem qui est res et sacramentum. Immo firmius erit scilicet quantum ad amorem spiritualem in domino. vel potest dici quod non loquitur hic magister de continentia a prima carnali copula qua matrimonium consumatur: sed de continentia a sequentibus Si coniunx non esset: adultera non foret. tamen esset fornicaria. Coniuges dicuntur qui solius concubitus causa conueniunt. dum tamen affectu matrimoniali copulentur. Si tamen prolis generationem aliquo dolo malo non vitent scilicet consentiendo in talem dolum: dum contrahitur matrimonium: quia si talis dolus post matrimonium contractum superueniret vinculum matrimoniale non solueret. Siambo tales sunt coniuges non sunt. hoc est non faciunt actus debitos coniugio. Si ambo non sunt tales: aut illa est meretrix mariti etc id est ad modum meretricis se habens. Sapiens iudicio amat coniugem non affectu scilicet effrenato. Nihil est fedius vxorem amare quasi adulteram. quod non est sic intelligendum quod non sit aliquod peccatum grauitus illo: sed vult dicere quod est valde fedum. Incontinentie malum est quod vir cognoscit vxorem vltra necessitatem procreandi liberos. loquitur de actu cognoscendi exigendo debitum non reddendo. Ipse solus nuptialis est scilicet principaliter: quia ad procreationem liberorum principaliter ordinatus est concubitus nuptialis. Uoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. boc nomine culpe intelligit feditatem vitiosam que in nobis est ex culpa primorum parentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram