Text List

Circa litteram

Circa litteram

Expositio littere. Circa litterai. In lege maledicta erat steriis lilla maledictio erat pene non culpe: quodammo enim erat infamis apode homines nec contra preceptum scilicet alicuius legis scripte in codices fuisset tamen contra preceptum legis nature: nisi cum eis fuisset dispensatum. Publici muneris gratia priuate culpam praecessit. alleuiando scilicet non totaliter culpam excusando Ambas in habitu. hitus enim vrginitatis secundum illud quod est: cum non dicat absolute nisi castitatem perfectam in Abraam erat: quamuis coniugio vteretur: sic enim habitus virginitatis et castitatis coniu galis: prout fuit in Abraam non differebant secundum aliquid absolutum sed in relatione. vt videri possunt ex dictis in quaestione. Omnes retro sanctos eiusdem fuisse meriti cuius nunc christianius sunt. hoc intelligendum est de identitate proportionis non equalitatis quamtum ad communem statum illorum et istorum qui aduentum christi secuti sunt. Non potest caro ante corrumpi nisi mens ante fuerit corrupta. oc intelligendum est de corruptione vitiosa. Sanctius est mori same quam idolaticis vesci. hoc verum est in casu duplici scilicet vel propter conscientiam manducantis quando ad venerationem idoli comedit. vel propter conscientiam astantium quando inde scandalizantur: quia idolaticum est aliquid idolo consecratum. si autem fidelis esuriens inueniat idolotitum et comedat non in veneratione idoli nec sint presentes aliqui qui inde scandalizentur: non peccat.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram