Articulus 1
Articulus 1
Quaestio 1
PRimo ostendo quod non sunt aliqua impedimenta matrimonii. matrimonium est enim remedium contra morbum concupinie. sed morbus concupinie transit ad omnes nullo impedimento obstante. ergo videtur similiter quod nullum debeat esse matrimonii impedimentum: quin libere possit omnibus conuenire.
¶ Item diuina operatio nullum potest impedimentum habere. Sed contractus matrimonii est diuina operatio iuxta illud Matth. 19. Quos deus coniunxit homo non separet. ergo nullum potest habere impedimentum.
Respondeo quod matrimon sunt aliqua impedimenta. omnis enim res constans ex aliquibus causis que impediuntur: habet impedimenta: sed cause matrimonii quandoque impediuntur. causa enim eius efficiens que est mutuus consensus quandou impeditur. scilicet per errorem et coactionem. causa enim eius finalis que est generatio prolis ad cultum dei quandoque impeditur per coeundi impotentiam: et modis aliis. causa est materialis impedimentum recipit per consanguinitatem: et etiam modis aliis: causa est eius formalis que est inseparabilitas impeditur scilicet per sacrum ordinem: et per votum solene et per ligamen matrimonii alterius.
Quaestio 2
Respondeo quod impedimenta mtrimon sunt. 1 tantum: quorum tria accipiuntur ex parte causae efficientis quae est liber mutuus consensus per verba de praesenti expressus: qugo sunt error persone: et conditionis seruitutis: et coactio. Tria ex perte causae finalis quae est generatio prolis: educatio ad cultum diuinum: et remedium concupiscentie. contra generationem prolis est impotentia coeundi. contra educationem prolis ad cultum dei est disparitas cultus. contra remedium concupiscentie est crimen quo reddit sehomo indignum remedio concupiscentie per matrimonium. Per conparationem ad eam materialem sunt tria natura enim in concubitum coniugaliabhorret nimiam propinquitatem inter personas. et ideo nimia propiqu tas inter personas matrimonium impedit. hec autem propinquitas triplex est scilicet per cognationem. per affinitatem. et per publice honestatis iustitiam propter quam homo non potest contratrahere cum consanguinea illius cum qua conxit sponsalia: etiam si sponsalia non valuerunt de in re. extra de sponsalibus. Ad audientiam. Per comparationem ad causam formalem que est vinculi inseparabilitas: accipium tur tria. scilicet ordo sacer. votum solemne: et alterius matrimonii ligamen: hec impedimenta. 12. comprehenduntur his versibus. Error. conditio. votum. cognatio. crimen. Cultus disparitas. ius. ordo. ligamen. honestas. Si sis affinis: si forte coire nequibis. Hec socianda vetant connubia iuncta retractant.