Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram Anuiquisque suam mensuram recipiet corporis et cetera. Hoc in questionibus ex positum est. Illi anime in puneto temporis redit que illam primitus: vt homo fieret cresceret viueret animauit. huius ex positio patet per ea que in quarta questione huius distinctionis dicta sunt. Corpora hominum vel demonum. hoc dicit Augustinus secundum opimio nem platonicorum: qui posuerunt demones esse quedam animalia aerei corporis: sicut patet octauo de ciuitate. capitulo vigesimo sexto vbi Augustinus recitat verba apulei platonici. Ignis eternus cuiusmodi sit in qua mundi vel rerum parte futurus sit hominum scire arbitror neminem et cetera. Hoc intelligendum est de loxo eius proprio: quia locum eius communem scimus: ex scriptura enim habemus quod est sub terra. Animam similitudinem corporis hebere. non est intelligendum: quod sit ad similitudinem corporis figurata: sed quod in suo intellectu habet speciem corporis ris representatiuam. Nec istis affectibus scilicet pre tristitia gaudio ac metu carere: quod non est intelligendum secundum quod sunt passiones sensitiui appetitus: cum ille non sit in spiritu separato. vt inferius ostedetur: sed secundum quod sunt intellectuales affectiones seu passiones. Si abortiui setus et monstra resurgent. Respondeo quod que fuerunt animata anima rationali resurgent et que non: non: et haoc est sententia magistri huius disti. c. vlti. et Augu. enchi. 4ud c.
On this page