Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram In humanitate suscepit iliud quod est causa nostre resurrectionis idest passionem et resurrectionem: quod sic est intelligendum quod eius passio est causa meritoria nostre resurrectionis spiritualis: et in futuro nostre resurrectionis gliosa. sua autem resurrectio predicte duplicis resurrectionis fuit causa exemplaris. Per verbum factum in carne filii hominis sit corporum resurrectio. huius expositio patet per expositionem verbi praedicti. Angeli deferent anteus eum signum crucis. dicunt aliqui quod non erit signum crucis in quo crucifixus est christus: sed quoddam signum illius crucis representatiuum. Ego autem credo quod illa eadem crux in numero in qua crucifixus est portabitur ad iudicium ministerio sanctorum angelorum: qui enim corpora humana redacta in pulueres eadem in numero restaurabit: illam eandem crucem in numero poterit restaurare: et multo rationabilius est quod ipsamet ad iudicium portetur quam aliud signum pro ea. ex hoc enim electis erit maior honor: et erit expressior materia assurgendi in laudem Iesu christi: et erit reprobis maior confusio. nec video inconueniens: si propter rationes predictas ponatur quod per diuinam potentiam in perpetuum conseruetur. Ne impii in tormentis positi sub terra fruantur lucem eorum. (Potest dici vt volunt aliqui quod in alio hemisperio est aliquis terre hiatus: per quem deriuaretur solare lumen ad impios: si modo solito circulariter moueretur. ssed hoc nihil est: quia post iudicium terra erit vndique clausa: aliter enim si esset in aliqua parte eius hiatus vsque ad infernum lumen stellarum existentium super hemisperium in quo esset ille biatus illuminaret infernum. Unde potest dici quod illud verbum quod dicit Isido. secundum falsam imaginationem quorundam imaginantium esse infernum in superficie terre inhemisperio isti contraposito.
On this page