Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Si quos baptizauit ebriosus. Non est hoc intelligendum de ebrioso actu existente in ebrietate ligante simpliciter rationis vsum. quia talis non posset habere intentionem baptizandi: sed de assueto ad ebrietatem: non tamen quando baptizat existente ebrio: vel non habente ebrietatem que totaliter impediat rationis vsum. Si in heresi quacumque etc. hoc expositum est in questionibus. Non hominem iudicat qui baptizat: subministrare scilicet gratiam christi interius. Unde sequatur. Sed spiritum dei etc. Munus enim equale inbonis: siue a bonis siue a malis baptizarentur: hoc in questionibus est expositum: quod per illum fluit purum est: idest quod fluit per ministerium illius. Ne seruus in seruo spem poneret scilicet tanquam in remuneratore: potest enim homo spem ponere in homine tanquam in adiutore. Tot essent baptismi quot serui scilicet denominatione et esset schisma in ecclesia. Ita in ministerio haberet intus mundare: hoc effectiue intelligendo falsum est. Posset deus per aliquem causare: hoc simpliciter falsum est: vt ostensum est in questionibus: et opinio Magistri in isto passucommuniter non tenetur.
On this page