Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Inuestigari salubriter non potest hoc est intelligendum de inuestigatione curiosa terios debitos transcendente: vel de inuestigatione non fundata super fidem. Fit igitur substantia illa ista: sermo est improprius: et resolui debet in istum: illa subsnta conuertitr in istam id est panis in corpus. Nec tamen concedunt: et bene: quia subectia paesis numquam est corpus christi: quamuis conuertatur in ipsum: ista tamene substantia panis sit corpus christi: impropria est: sed hoc propria: substantia panis transubstantiatur vel conuertitur: seu transit in corpus christi. Immolationis hora ad vocem sacerdotis celos aperiri id est per illud quod verbo sacerdotis consecratur aditum ad celestia fieri: vel panem et vinum in id quod super celos est tranfire. In illo Ishecu christi mysterio angelorum choros adesse scilicet hominibus consecrantibus siue sint boni siue mali: quia assistunt angeli non propter hominem: sed propter reuerentiam sacramenti. Summa et ima sociari id est panem et vinum in corpus et sanguinem christi conuerti. Unum quid ex visibilibus atque inuisibilibus fieri id est ex sacramento quod est nobis visibile: et re sacrament id est corpore christi quod est nobis modoinuisibile: nec intelligitur de vnitate per essentiam: sed eo modoquo vnum dicuntur continens et contentum. Uel potest sic intelligi quod substantia panis existens sub accidentibus visibilibus conuertitur in corpus christi quod nobis modo est inuisibile. In celum rapitur ministerio angelorum: non quod panis de altari portetur in celum: et ibi conuertatur in corpus christi: sed rapi in celu dicitur pro conuerti in corpus christi quod est in celo. Nec intelligendum quod hec conuersio siat per angelos: quia totum virtute divina sit. Sed quia conuersioni propter eius dignitatem angeli assistunt. Consociandum corpori christi id est transub stantiandum in corpus christi: vel intelligitur de consociatione speciei continentis: et corporis christi contenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram