Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. Prece mystica consecratur: quia quamuis fiat per orationem indicatiuam: eam tamen precem mysticam vocat: quia per eam nobis multa bona impetrantur. Quid melius corpore et sanguine christi: hic per sanguinem intelligit totum christum sub specie vini: et per corpus totum christum sub specie panis: quia quamuis substantia panis non conuertatur nisi in substantiam corporis nec substantia vini nisi in sanguinem: tamen sub vtraque specie totus est christus per concomitantiam vt superius declaratum est. Excommunicati vel de heresi manifeste notati non vder hoc sacramentum posse conficere: hoc falsum est nisi restringatur ad posse de iure: vt in quaestionibus visum est. Missa dicitur etc. missam beatus Petrus apostolus primus omnium anthiochie dicitur celebrasse secundum quod dicit Hhum 2 libro de sacra. parte 8 c. vl. et de consecratione distinctione prima. Iacobus dicitur quod Iacobus cui primum creditaest hierosolymitana ecclesia: et Bafilius cesariensis episcopo addiderunt nobis misse celebrationem id est ordinem celebrande misse secundum glo. ibidem: et post alii alia addiderunt ad decorem et solennitatem vt habetur. di. xi. ecclesiasticarum: dicitur autem missa secundum magistrum eo quod celestis missus scilicet angelus adueniat ad consecrandum: non vt consecret: sed vt sacerdoti consecranti assistat: vnde ly consecrandum debet legi impersonaliter: nec intelligendum quod tantum mittatur vnus angelus sed magna multitudo angelorum. Dicitur etiam missa secundum hu. vbi prius eo quod popostulos fidelis per ministerium. sacerdotis quod mediatoris vice fungitur inter deum et homines: preces et vota et oblationes deo mit it. Uel missa dicitur: quia per transubstantiationem substantiae panis et vini intcorpus christi et sanguinem incipit sub vtraque specie totus esse christus quasi de nouo esset missus. Iube hoc perferri per manus etc. hec id est horum significata scilicet ecclesie membra: iube perferri in sublime altare suum id est in ecclesiam triumphantem. Nunquid si hoc mysterium here ticus ausus fuerit vsurpare angelus de celis mittit deus non propter consecrantem mittit tamen propter sa ati dignitatem. Et sensus id est peruersus assensus fit crimen. c.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram