Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Non preueniri sntiam iudicis. huic non obstat quod dicitur. Io. 20. Quorum remiseritis peccata etc. quia sententia sacerdotis debito modo sententiantis: est sententia dei. Tales postea non puniri: hoc intelligendum est si pena se correxerit: et pena sufficiens fuerit. Leuis culpa leui supplicio compensatur.

¶ Contra. ille de quo ibi loquitur blasphemauerat: blasphemia autem non est leuis culpa sed grauissima.

¶ Respondeo: illud verbum non refertur ad illum qui blasphemauerat: sed ad illum qui in sabbato ligna collegerat: nisi extendatur nomen blasphemie ad omne factum contra legem. Et in malis forte etiam fit ita: et bene ponitur forte: quia non est verum quod in non habente charitatem dimittatur peccatum aliquod. Et si fides desinit: idest conscientia peccati: quia aliquando homo est in peccato mortali et nescit. Quia ex sonte gratie dei instillatur: quia cessare ab actu peccati: quamuis adhuc non sit contritio vera: est tamen quedam gratia gratis data. Talis hominis opus non diligeret deus ad remunerationem: supple vite eterne. Estimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium. Non quia pena peccatis suis debita diminuatur: sed quia alias demeruisset et modo non demeretur: ibi enim loquitur littera de reprobo faciente aliqua bona opera in mortali peccato. Bona in charitate facta que comitatur mortalis culpa: non quia simul fiant in charitate: et simul comitetur mortalis culpa: quia charitas et mortalis culpa simul non compatiuntur se: sed quia prius in charitate facta: postea comitatur mortalis culpa: vnde comitari videtur ibi pro sequ accipi. Penitentia vera ad baptismi puritatem conatur reducere: et bene dicit conatur: quia quamuis: per penitentiam possit homopurgari ab omni actuali peccato: non tamen potest fieri quin peccator innocentiam amiserit: ceteris autem paribus nobilius est semt imocentem fuisse quam aliquando non: et postea sic. Sciat se culpabiliter durum qui deflet damna temporis vel mortem amici: et dolorem peccati non ostendit in lachrimis. Contramulti sunt vere penitentes: qui tamen plorare non possunt. Respondeo ibi hoc aduerbium culpabiliter non dicitur ab actu culpe: sed a dispositione ad culpam.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram