Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Ut sicut dictum est. tribus modioffendimus: hoc intellige dictum per quandam adaptationem seu appropriationem: non per praecisionem: quia quamuis mortale peccatum compleri possit in actu cordis: tamen satisfactio non completur in actu cordis sine confessione sipossit haberi. Unde nunquam sufficit sola detestatio peccati sine proposito confitendi explicite vel implicite. Putens id est fetens. Unde versus. Nemo placere putet cuius praesentia putet. Non enim par debet esse fructus: hoc intelligi debet de tentione necessitatis. qui enim minus peccauit non tenetur de necessitate ad tantam satisfactionem sicut ille qui plus peccauit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda. hoc exponendum est secundum consilium: non secundum praeceptum: vt in sequenti di. patebit: vbi agetur de confessione. Omnis virtus patitur detrimentum ab vno vitio. hoc planum est consideranti diligenter quo modo vna virtus adiuuat aliam. Falsas poenitentias dicimus que non secundum auctoritates sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. hoc intelligas non quo ad poenitentie quantitatem a canonibus taxatam: sed qualitatem. Podest eorum fides a quibus offeruntur: non dicit necessaria est: quia sufficit paruulo fides ecclesie: dumtamen ille qui paruulum baptizat intendat facere quod intendit ecclesia: et seruet ecclesie formam. Que si collecta contra nos fuerint etc. hoc in questionibus expositum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram