Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. dicunt enim quidam sine confessione oris et satisfactione operis scilicet ante confessionem et satisfactionem. Uotum enim pro operatione iudicatur scilicet in operibus virtutum quantum ad meritum substantiale: non quantum ad quodlibet meritum accidentale: nec tenet hoc in operibus sacramentorum quorum efficacia non est ex nostra voluntate: sed ex diuina institutione: plus enim ceteris paribus recipit de gratia volens suscipere sacramentum et ipsum suscipiens quam ille qui vult et non potest. Nemo potest confiteri nisi suscitatus: hoc intelligendum est de meritoria confessione et de spirituali suscitatione. Peccatum mors anime est: que vt est vita corporis: ita eius deus vita est: sed non eodem modo: quia anima est ipsius corporis forma vite: sed vite anime deus non est formalis causa nisi in genere cause exemplaris: sed est causa efficiens et finalis. Nisi fuerit peccatum ante confessus scilicet in voluntate vel in proposito. Ergo sine causa dictum est: quodcumque solueris et c. supple si sufficit occulta cordis confessio quo ad deum. Cum enim irascitur sibi quisquam et displicet: supple pro peccato suo. hoc sine dono sancti spirit non est. Ipsi in se voluntarie excommunicationis sententiam ferunt scilicet reputando se quasi excommunicatos propter vilitatem peccati. Fit veniale per confessionem es dignum venia. Po¬ ximo vel socio facienda est confessio: non de necessitate sed de congruitate. quando non potest haberi sacerdos quod illorum crimin a diiudicet scilicet quantum ad genera peccatorum mortalium et distantiam generis mortalis et venialis ingrosso: et in generali. Quia non oportet sacerdotem scire artificiosam peccatorum distinctionem: nec questiones subtiles circa illam materiam. Meliori quam potes confiteatur. hoc expositum est in questionibus. Socio debet confiteri: non de necessitate vt dictum est: sed de congruitate. Siobliuiscaris. secnd peccatorum tuorum per contemptum. Tunc eorum recordaberis etc. Peccata sua leuigare: idest leuia monstrare.
On this page