Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram. Heresis vtrumque non habet id est sacerdotes heretici non habent ius exequendi vsum potestatis clauium: quamuis cum fiunt heretici ipsam potestatem secundum id quod est non amittant. Nullius potestatis iura exercet: hoc intelligitur de potestate per modum actoris: non per modum ministerii vel instrumenti. Non nisi per se vel per sanctos: hoc intelligendum est de collatione idonea: ad quam concurrit meritum ministri. Uolens dicere quod conuenientius est sacramenta gratie administrari per bonos quam per malos. Post actum peccati ita polluta remanet anima: sicut fuit in ipso actu peccati: hoc quod dicitur: ita non est nota equalitatis: peius enim est cum habitu peccati habe re actum quam habitum tantum: sed est nota similitudinis: quia vt dicitur in littera: etiam post actum peccati anima longe est a deo per dissimilitudinem que inest anime ex peccato: que dissimilitudo macula anime potest dici.

PrevBack to TopNext