Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram "Peccata origialia": non significatur hoc peccatum originale in plurali: quia in eodem homine sint plura: sed quia multiplex in effectu inquantum corrumpit diuersas vires anime. "Mox omnium prosterneret in via vitiorum": idest cito nisi peniteat quia peccatum quod per penitentiam non difuit: mox suo pondere ad aliud trahit. Ita reus et peccator constituitur vt ante fuerat: idest similiter: sed non tantum: vel refert hoc ad reatum pene damni: non seruus. Quidam dicunt penitentiam exteriorem et interiorem esse sacramentum: nec duo sacramenta: sed vnum: et isti bene dicunt: est enim conmunis opinio et vera.
On this page