Circa litteram
Circa litteram
¶ Contra extra de sacra vnctione capitulo primo. §. Hoc vnguento. Princeps non vngitur in capite: sed in brachio siue humero: siue armo: in quibus principatus congrue designatur.
¶ Respondes verbum Magisri inteiuigenqum e de vnctione Regum in veteri lege: non in noua. sic enim dicitur in decretali predicta. Principis vnctio a capite ad brachium est translata. Corpus christi nonn potest confici nisi de pane consecrato: quod non est intelligendum de consecratione precedente ipsam confectionem: sed de consecratione que in ipsa confectione consistit: que est per hec verba. Hoc est enim corpus meum: nisi forte Magister consecrationem vocet ibi ordinationem panis de frumento: ad hoc vt sit huius sacramenti materia: quam ordinationem christus instituit suo facto: ad cuiusmodi similitudinem dicitur aquas consecrasse quando fuit baptizatus: eo quod illo facto aquam ordinauit ad hoc vt esset materia sacramenti baptismi.
On this page