Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Mathias electest sorte: hoc sacumfuit consilio spiritus sancti. Unde non est trahendum ad conseqentiam: vsus enim fortis in electionibus perpetuaprohibitione damnatus est: extra de fortilegiis. Ecclesia videtura. Scia debet esse instructus: non est intelligendum quod sciat theologiam: sufficit enim quod sciat distincte legere et sensum grammaticalem intelligere. Canones duos tantum ordines sacros appellari censent. Hoc intelligendum est secundum canones antiquos: quia modo subdiaconatus est sacer ordo: et sibi votum continentie annexum est. Ordo episcorum: qualiter episcoatus ordo dici debeat in quaestionibus dictum est: Romanus: Anthiochenus: Alexandrinus.
¶ Contra decre. disti. 22. Sacro sancta: dicitur quod prima sedes est Romana ecclesia. 2. Alexandrina. tertia Anthiochena.
¶ Respondeo quod aliquando Alexandrina fuit secunda sedes: sed postea Constantinopolitana facta est secunda: eo quod sit noua Roma. ea. di. Constantinopolitane. Unde hic est ordo sediun¬ Primo Romana. Secundo Constantinopolitana. TertioAlexandrina. Quarto Anthiochena. Quinto Hierosolymitana. ea. di. Renouantes: potest dici quod magister in littera nominat Anthiochenam post Romanam quia in Anthio. chena primo nomen christianorum est exortum eadem di. Sacro sancta: quamuis omnes ante fideles dicerentur discipuli et fratres: vt dicit glo. ibidem.
On this page