Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Second Lateran Council

Canons

How to Cite

Canon 1

De simoniace ordinatis
1

Statuimus ut si quis simoniace ordinatus fuerit ab officio omnino cadat quod illicite usurpavit.

Canon 2

Ut pro beneficiis et rebus omnibus sacris nihil detur
2

Si quis praebendam, vel prioratum, seu decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum utpote chrisma vel oleum sanctum consecrationes altarium vel ecclesiarum interveniente exsecrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit honore male acquisito careat. Et emptor atque venditor et interventor nota infamiae percellantur. Et nec pro pastu nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur vel ipse dare praesumat quoniam simoniacum est. Sed libere et absque imminutione aliqua collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.

Canon 3

Ut excommunicatos a suis episcopis nullus recipit
3

A suis episcopis excommunicatos ab aliis suscipi modis omnibus prohibemus. Qui vero excommunicato antequam ab eo qui eum excommunicaverit absolvatur scienter communicare praesumpserit pari sententiae teneatur obnoxius.

Canon 4

Ut careant beneficiis ecclesiasticis qui admoniti officii ab episcopis, comendari nolunt
4

Praecipimus etiam quod tam episcopi quam clerici in statu mentis in habitu corporis deo et hominibus placere studeant et nec in superfluitate scissura aut colore vestium nec in tonsura intuentium quorum forma et exemplum esse debent offendant aspectum sed potius quae eos deceat sanctitatem prae se ferant. Quod si moniti ab episcopis emendari noluerint ecclesiasticis careant beneficiis.

Canon 5

Ne clericorum morientium bona diripiantur
5

Illud autem quod in sacro Chalcedoniensi constitutum est concilio irrefragabiliter conservari praecipimus ut videlicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur sed ad opus ecclesiae et successoris sui in libera oeconomi et clericorum permaneant potestate. Cesset igitur de cetero illa detestabilis et saeva rapacitas. Si quis autem amodo hoc attentare praesumpserit excommunicationi subiaceat. Qui vero morientium presbyterorum vel clericorum bona rapuerint simili sententiae subiiciantur.

Canon 6

Ut subdiaconi uxorati aut concubinarii officio et beneficio careant
6

Decernimus etiam ut ii qui in ordine subdiaconatus et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint officio atque ecclesiastico beneficio careant. Cum enim ipsi templum dei vasa domini sacrarium spiritus sancti debeant esse et dici indignum est eos cubilibus et immunditiis deservire.

Canon 7

Ne quis Missas sacerdotum uxoratorum vel concubinariorum audias
7

Ad haec praedecessorum nostrorum Gregorii vii Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes praecipimus ut nullus missas eorum audiat quos uxores vel concubinas habere cognoverit. Ut autem lex continentiae et deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur statuimus quatenus episcopi presbyteri diaconi subdiaconi regulares canonici et monachi atque conversi professi qui sanctum transgredientes propositum uxores sibi copulare praesumpserint separentur. Huiusmodi namque copulationem quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab separati pro tantis excessibus condignam poenitentiam agant.

Canon 8

Ut sanctimoniales non nubant
8

Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis si quod absit nubere attentaverint observari decernimus.

Canon 9

Ut monachi et regulares canonici, leges temporales et medicina non discant
9

Prava autem consuetudo prout accepimus et detestabilis inolevit quoniam monachi et regulares canonici post susceptum habitum et professionem factam spreta beatorum magistrorum Benedicti et Augustini regula leges temporales et medicinam gratia lucri temporalis addiscunt. Avaritiae namque flammis accensi se patronos causarum faciunt. Et cum psalmodiae et hymnis vacare debeant gloriosae vocis confisi munimine allegationum suarum varietate iustum et iniustum fas nefas que confundunt. Attestantur vero imperiales constitutiones absurdum immo et opprobrium esse clericis si peritos se velint disceptationum esse forensium. Huiusmodi temeratores graviter feriendos apostolica auctoritate decernimus. Ipsi quoque neglecta animarum cura ordinis sui propositum nullatenus attendentes pro detestanda pecunia sanitatem pollicentes humanorum curatores se faciunt corporum. Cum que impudicus oculus impudici cordis sit nuntius illa de quibus loqui erubescit honestas non debet religio pertractare. Ut ergo ordo monasticus et canonicus deo placens in sancto proposito inviolabiliter conservetur ne hoc ulterius praesumatur apostolica auctoritate interdicimus. Episcopi autem abbates et priores tantae enormitati consentientes et non corrigentes propriis honoribus spolientur et ab ecclesiae liminibus arceantur.

Canon 10

Ne laici decimas vel ecclesias retineant, etc
10

Decimas ecclesiarum quas in usu pietatis concessas esse canonica demonstrat auctoritas a laicis possideri apostolica auctoritate prohibemus. Sive enim ab episcopis vel regibus vel quibuslibet personis eas acceperint nisi ecclesiae reddiderint sciant se sacrilegii crimen committere et periculum aeternae damnationis incurrere. Praecipimus etiam ut laici qui ecclesias tenent aut eas episcopis restituant aut excommunicationi subiaceant. Innovamus autem et praecipimus ut nullus in archidiaconum vel decanum nisi diaconus vel presbyter ordinetur. Archidiaconi vero decani vel praepositi qui infra ordines praenominatos exsistunt si inoboedientes ordinari contempserint honore suscepto priventur. Prohibemus autem ne adolescentibus vel infra sacros ordines constitutis sed qui prudentia et merito vitae clarescunt praedicti concedantur honores. Praecipimus etiam ne conductitiis presbyteris ecclesiae committantur et unaquaeque ecclesia cui facultas suppetit proprium habeat sacerdotem.

Canon 11

Quaenam personae semper securae esse debeant
11

Praecipimus etiam ut presbyteri clerici monachi peregrini et mercatores et rustici euntes et redeuntes et in agricoltura persistentes et animalia cum quibus aratur et semina portant ad agrum et oves omni tempore securi sint.

Canon 12

Quibus diebus treguam custodiatur

12

Treguam autem ab occasu solis in quarta feria usque ad ortum solis in secunda feria et ab adventu domini usque ad octavas epiphaniae et a quinquagesima usque ad octavam paschae ab omnibus inviolabiliter observari praecipimus. Si quis autem treguam frangere tentaverit post tertiam commonitionem si non satisfecerit episcopus suus in eum excommunicationis sententiam dictet et scriptam episcopis vicinis annuntiet. Episcoporum autem nullus excommunicatum in communionem suscipiat immo scripto susceptam sententiam quisque confirmet. Si quis autem hoc violare praesumpserit ordinis sui periculo subiacebit. Et quoniam funiculus triplex difficile rumpitur praecipimus ut episcopi ad solum deum et salutem populi habentes respectum omni tepiditate seposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium praebeant neque hoc alicuius amore aut odio praetermittant. Quod si quis in hoc dei opere tepidus inventus fuerit damnum propriae dignitatis incurrat.

Canon 13

De usurariis
13

Porro detestabilem et probrosam divinis et humanis legibus per scripturam in veteri et novo testamento abdicatam illam inquam insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus praecipientes ut nullus archiepiscopus nullus episcopus vel cuiuslibet ordinis abbas seu quivis in ordine et clero nisi cum summa cautela usurarios recipere praesumat. Sed in tota vita infames habeantur et nisi resipuerint christiana sepultura priventur.

Canon 14

Ne milites in nundinas vel feriis decertent
14

Detestabiles autem illas nundinas vel ferias in quibus milites ex condicto convenire solent et ad ostentationem virium suarum et audaciae temerarie congrediuntur unde mortes hominum et animarum pericula saepe proveniunt omnino fieri interdicimus. Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit quamvis ei poscenti poenitentia et viaticum non negetur ecclesiastica tamen careat sepultura.

Canon 15

De excommunicetur clerici percussor, et qui manus iniecerit in eum qui ad ecclesiam vel caemeterium confugit
15

Item placuit ut si quis suadente diabolo huius sacrilegii reatum incurrerit quod in clericum vel monachum violentas manus iniecerit anathematis vinculo subiaceat et nullus episcoporum illum praesumat absolvere nisi mortis urgente periculo donec apostolico conspectui praesentetur et eius mandatum suscipiat. Praecipimus etiam ut in eos qui ad ecclesiam vel coemeterium confugerint nullus omnino manum mittere audeat. Quod si fecerit excommunicetur.

Canon 16

Ut nullius beneficia hereditario iure sibi vendicet
16

Indubitatum est quoniam honores ecclesiastici sanguinis non sunt sed meriti et ecclesia dei non hereditario iure aliquem neque secundum carnem successorem expectat sed ad sua regimina et officiorum suorum dispensationes honestas sapientes et religiosas personas exposcit. Propterea auctoritate prohibemus apostolica ne quis ecclesias praebendas praeposituras capellanias aut aliqua ecclesiastica officia hereditario iure valeat vindicare aut expostulare praesumat. Quod si quis improbus aut ambitionis reus attentare praesumpserit debita pena mulctabitur et postulatis carebit.

Canon 17

Ut consanguinei non coniungantur
17

Sane coniunctiones consanguineorum omnino fieri prohibemus. Huiusmodi namque incestum qui fere stimulante humani generis inimico in usum versus est sanctorum patrum instituta et sacrosancta dei detestatur ecclesia. Leges etiam saeculi de tali contubernio natos infames pronuntiant et ab hereditate repellunt.

Canon 18

De incendiariis
18

Pessimam siquidem et depopulatricem et horrendam incendiorum malitiam auctoritate dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. Haec etenim pestis et hostilis vastitas omnes alias depraedationes exsuperat. Quae quantum populo dei sit damnosa quantum que detrimentum animabus et corporibus inferat nullus ignorat. Assurgendum est igitur et omni modo laborandum ut tanta clades tanta que pernicies pro salute populi eradicetur et exstirpetur. Si quis igitur post huius nostrae prohibitionis promulgationem malo studio sive pro odio sive pro vindicta ignem apposuerit vel apponi fecerit aut appositoribus consilium vel auxilium scienter tribuerit excommunicetur. Et si mortuus fuerit incendiarius christianorum careat sepultura. Nec absolvatur nisi prius damno cui intulit secundum facultatem suam resarcito iuret se ulterius ignem non appositurum. Poenitentia autem ei detur ut Hierosolymis aut in Hispania in servitio dei per annum integrum permaneat.

Canon 19

De episcopo qui excommunicatum pro incendio absolverit
19

Si quis autem archiepiscopus vel episcopus hoc relaxaverit damnum restituat et per annum ab officio episcopali abstineat.

Canon 20

Ut principes consultis episcopis iustitiam faciant
20

Sane regibus et principibus facultatem faciendae iustitiae consultis archiepiscopis et episcopis non negamus.

Canon 21

De filiis presbyterorum
21

Presbyterorum filios a sacri altaris ministeriis removendos decernimus nisi aut in coenobiis aut in canonicis religiose fuerint conversati.

Canon 22

De falsa poenitentia
22

Sane quia inter cetera unum est quod sanctam maxime perturbat ecclesiam falsa videlicet poenitentia confratres nostros et presbyteros admonemus ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat cum spretis pluribus de uno solo poenitentia agitur aut cum sic agitur de uno ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est qui totam legem observaverit offendit autem in uno factus est omnium reus scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim si peccatis esset omnibus involutus ita si in uno tantum maneat aeternae vitae ianuam non intrabit. Falsa etiam fit poenitentia cum poenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit quod sine peccato agi nulla ratione praevalet aut si odium in corde gestetur aut si offenso cuilibet non satisfiat aut si offendenti offensus non indulgeat aut si arma quis contra iustitiam gerat.

Canon 23

De his qui sacramenta damnant
23

Eos autem qui religiositatis speciem simulantes domini corporis et sanguinis sacramentum baptisma puerorum sacerdotium et ceteros ecclesiasticos ordines et legitimarum damnant foedera nuptiarum tamquam haereticos ab ecclesia dei pellimus et damnamus et per potestates exteras coerceri praecipimus. Defensores quoque ipsorum eiusdem damnationis vinculo innodamus.

Canon 24

Ne pro chrismate, oles sacro, et sepulturo, pretium exigatur
24

Illud quoque adicientes praecipimus ut pro chrismatis olei sacri et sepulturae acceptione nullum venditionis pretium exigatur.

Canon 25

Ut beneficia de manu laica nullus accipiat
25

Si quis praeposituras praebendas vel alia ecclesiastica beneficia de manu laici acceperit indigne suscepto careat beneficio. Iuxta namque decreta sanctorum patrum laici quamvis religiosi sint nullam tamen habent disponendi de ecclesiasticis facultatibus potestatem.

Canon 26

Ut sanctimoniales in privatis domiciliis non habitent
26

Ad haec perniciosam et detestabilem consuetudinem quarundam mulierum quae licet neque secundum regulam beati Benedicti neque Basilii aut Augustini vivant sanctimoniales tamen vulgo censeri desiderant aboleri decernimus. Cum enim iuxta regulam degentes in coenobiis tam in ecclesia quam in refectorio atque dormitorio communiter esse debeant propria sibi aedificant receptacula et privata domicilia in quibus sub hospitalitatis velamine passim hospites et minus religiosos contra sacros canones et bonos mores suscipere nullatenus erubescunt. Quia ergo omnis qui male agit odit lucem ac per hoc ipsae absconditae in iustorum tabernaculo opinantur se posse latere oculos iudicis cuncta cernentis hoc tam inhonestum detestandum que flagitium ne ulterius fiat omnimodis prohibemus et sub poena anathematis interdicimus.

Canon 27

Ne sanctimoniales cum canonicis vel monachis psallant in eodem chore
27

Simili modo prohibemus ne sanctimoniales simul cum canonicis vel monachis in ecclesia in uno choro conveniant ad psallendum.

Canon 28

De electione episcoporum
28

Obeuntibus sane episcopis quoniam ultra tres menses vacare ecclesias prohibent patrum sanctiones sub anathemate interdicimus ne canonici de sede episcopali ab electione episcoporum excludant religiosos viros sed eorum consilio honesta et idonea persona in episcopum eligatur. Quod si exclusis eisdem religiosis electio fuerit celebrata quod absque eorum assensu et convenientia factum fuerit irritum habeatur et vacuum.

Canon 29

De ballistariis et sagittariis.
29

Artem autem illam mortiferam et deo odibilem ballistariorum et sagittariorum adversus christianos et catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus.

Canon 30

30

Ad haec ordinationes factas a Petro et aliis schismaticis et haereticis evacuamus et irritas esse censemus.

Back to Top