Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 24m.

2

¶ Tertio adducit Augustinus Anchona quod infideles judicati et damnati sunt ab ecclesia. Equidem si intelligit infidelium crimina jurisdictione contentiosa puniri ab ecclesia: errat manifeste ut ex superioribus liquet. Quod si intelligit ecclesiam judicare et damnare paganos judicio catholico inquantum judicat per fidei certitudinem quam habet eos eterno igni addicendos: haud negamus. Nec enim extra ecclesiam est salus. Vt 24. q. 1, c. alienus. Non enim judicat vel damnat eos judicio contentiosae jurisdictionis, ita ut eos propter crimina puniat extra sex casibus, quos jam cepimus numerare. Fatemur quod si euigilauerint potestate clauium possunt ab ecclesia solui a peccatis.

3

¶ Quod Augustinus subijcit ecclesiam habere potestatem judiciariam super infideles: absolute ac generaliter intellectum falsum est, ut sepe saepius supra fuit reprobatumprobatum. Oportet enim distinguere an infideles christianis principibus subditi sint, et quae crimina comittant: et an sint iudaei: an sarraceni an heretici vel schismatici an infideles, qui possident prouincias quae quondam ad christianam ecclesiam pertinuerunt. An noceant incursionibus populo christiano. Hi enim casus distinguendi sunt quod satis liquet ex Augustino libro de vera religione.

4

"Haec inquit ecclesia catholica per totum orbem valide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad profectus suos et ad eorum correctionem cum euigilare voluerint. Vtitur enim gentibus ad materiam operationis suae: hereticis ad probationem doctrinae suae: schismaticis ad documentum stabilitatis suae: judaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo inuitat: alios excludit: alios exeludit: omnibus tamen gratiae dei participandae dat potestatem siue illi formandi sunt adhuc: siue reformandi siue recolligendi, siue admittendi et caetera". haec Augustinus.

5

¶ Haec verba referendo singula: omnes casus superius tactos comprehendunt: Illa enim verba "ad materiam operationis suae": referuntur ad gentiles: quibus verbum Dei est predicandum ab ecclesia. Haec enim est proprium ecclesiae munus. Rursus illud verbum inuitat, clarius significat Ecclesiam non cogere: sed allicere et adducere sanctis exemplis et persuasiuis rationibus homines ad fidem. Similiter illa "formandi" sunt: adhuc significant non fuisse formatos neque instructos verbo dei et doctrina catholica: quod non pertinet ad hereticos, sed ad illos qui nondum fidem susceperunt.

6

De illis enim (scilicet) hereticis (inquit) "excludit" et "reformandi". Quibus verbis significat hereticos et etiam schismaticos non resipiscentes, excommunione (scilicet) pena spirituali eijciendos ab ecclesia. Quod si contumaciter in errore persistant, fla mis absumendi sunt. Illud verbaum "reformandi" significat loqui Augustinum de his, qui recte formati deformati postea erroribus sunt: et judicium quo sunt reformandi.

7

Illa verba "alios reliqitexcludit" intelligi possunt de infidelibus, qui ad jurisdictionem papae non pertinent, nec pontifex eorum crimina punit ut supra docui: cum reipublicae christianae minime noceant. Sed si peccata etiam horrenda perpetrant: nulli nisi sibi ipsis nocent, et ideo deum habent dumtaxat ultorem.

8

Illa vero: alios antecedit: et admittendi: demonstrant ecclesiae benignitatem paratae scilicet ad suscipiendum Judaeos etiam si horrendo comisso crimine christum Dominum occiderunt. Quod si tanti criminis reos in gremium ecclesia recipit: multo magis suscipiet paganos quorum peccatum minus est.

9

Sed et illa verba omnibus participandae gratiae dei dat potestatem. Verba assuntadsunt pagano scilicet si suscipiat fidem christianam: heretico compellendo illum ut se reconciliet ecclesiae: schismatico si orthodoxis sese conformet: judaeis si apertis oculis veritatem christi et suam ignorantiam intellexerunt. Et sic omnibus ecclesia prebet certam spem suae salutis.

10

Quo pacto omnes fideles ad ecclesiae judicium exspectant Omnes ergo cuiusque generis aut speciei existant infideles ad judicium spectant ecclesiae: sed multum differenter. Pertinent namquae ad ecclesiam infideles, qui numquam fidem audierunt quantum ad predicationem et conuersionem per eius ministros procuratam: et quoniam possunt si volunt eius membra effici.

11

Hoc est quod sanctus Thomas 3 pars, q. 8. arº. 3. ad 1m. scribit, quod "etiam si infideles actu non sunt de ecclesia: sunt tamen de ecclesiastica potentia. Quae quidem in duobus fundatur: primo quidem et principaliter in virtute christi quae est sufficiens ad salutem totius humani generis. Secundario in arbitrij libertate: qua homo quilibet adiuuante diuina gratia potest audita christi doctrina eius membrum fieri".

12

Et sic patet non omnes infideles esse de ecclesiae judiciaria potestate; ut Augustinus de Anchona est opinatus.

13

Concedimus tamen uniuersos infideles occasionaliter fore de ecclesia fructuosa utilitate, rationibus supra ex verbis Augustini de vera religione alatis: ut etiam dicit Anchona in argumento quarto. Sed reuera doctrina eius satis confusa est in hac parte sicut doctrina Innocentij a quo accepit quasi formaliter, et propterea eius argumenta non sunt multum curanda. Et sic satisfactosatisfactis prout credimus argumentis Augustini Anchonae simul et Innocentij transeundum est ad caeteros casus in quibus ecclesia jurisdictionem quam habitu habet contentiosam: deducat ad actum aduersus infideles.

14

Casus. 3º. ¶ Est igitur tertius casus huiusmodi si blasphemj sunt in Christum vel in diuos vel in christianam religionem malitiose scienterque contumeliose: loquentes ex odio et contemptu christianae veritatis. Haec enim ecclesia neque dissimulare neque ferre debet ut supra docuimus capº. 15, 16: immo vero in eos arma mouere debet.

15

Si tamen pagani blasphema loquerentur de christiana religione non ex contemptu et odio religionis: sed iratim christianos a quibus male multati injurijs affecti fuissent absque legitima causa ut contigit apud indos in prouincia Xalisci, ubi in irrisionem sacerdotum et christianorum Indi placentulam J massae in altum utraque manu erigebant imittantes consuetudinem christianorum sacerdotum qui sacra facientes corpus domini nostri Jesu christi populo ostentant. Hi tales non sunt blasphemi: ignorant enim quod agunt neque sciunt illud quod christiani sacerdotes ostentantdunt esse adorandum christi corpus.

16

Nec illa ex contemptu faciunt, sed vindicandi cupiditate: cum irrisione actus illorum quos saeuissimos hostes experti fuerant imitantur. Existimant enim religionem conuenire cum vita impijssimorum hominum: a quibus vix est credibile quantum miserandae calamitatis acceperint: quantum seuae tyranidis pertulerint.

17

Quinimo etiam si verbum dei illis anuntiatum et predicatum fuisset non essent dicendi blasphemi, si impie loquerentur de christiana religione: cum duo vel tres homines pij verbum dei illis predicarent: mille autem eiusdem proffessionis, cum quibus praedicatores familiariter agerent: impia vita immanitate saeuitia / superbia / christianam religionem infamarent. Hi optimo jure appellandi sunt blasphemi juxta illud Pauli ad Roma. 2. "per vos blasphematur nomen domini inter gentes". Rursus Petri. 2e. c. 2: "per vos via veritatis blasphematur".

18

Obijciunt aduersarij idolorum cultum esse blasphemiam in deum juxta notata per D. Thom. 2a 2ae. q. 94. arº. 3: Et quod ideo idolatrae bello impeti possunt juxta scripta per. D. Thomam 2a 2ae. q. 10. arº. 8. Sed reuera sanctus Thomas non vult significare absolute blasphemiam esse juxtajustam causam belli contra idolatras. Iam enim probatum est supra, quod si blasphemia idolatria sit: non tamen pertinet ad ecclesiam idolatras punire. Tantum loquitur S. Thomas de his, qui scienter ac malitiose destinato consilio blasphemi sunt in christum, et impediunt predicationem euangelij: et ne quis fidem suscipiat. Verba S. Thomae in dicto arº. 8. subijciam "Sunt (inquit) compellendi a fidelibus, si adsit facultas ut fidem non impediant vel blasphemijs vel malis persuasionibus vel etiam apertis persecutionibus". Haec ille.

19

Haec autem blasphemia qualis sit exponit ibi Cajetanus in commentarijs suis. "Considera inquit diligenter causam justam belli contra infideles et compulsiones eorum ne .s.scilicet fidem impediant aliquo trium modorum .s.scilicet vel blasphemijs dicendo mala de christo Jesu: aut sanctis eius aut ecclesiae eius. Vel persuasionibus inducendo nostros ad infidelitatem vel persecutionibus". Haec ille.

20

Vnde satis apparet de qua blasphemia s. doctor ibi loquatur quae bello vindicari mereatur non esse idolatriamr: sed verba contumeliosa in christum dominum nostrum malitiose prolata: tali intentione ut fides non suscipiatur catholica. Verum pro blasphemia, quae contra Deum ex sacrilegis ritibus et caeremonijs pro obseruantia legis siue sectae cuiuscumque infidelium resultat etiam si sint idolatrae (quod reuera blasphemia est) ut bene dicit S. Tho. ubi supra q. 94, articulo. 3. non possunt debellari.

21

Hoc apertissime probatur. Judaei obseruando et exercendo caeremonias hodie legis moysi absque dubio blasphemiam comittunt in deum: similiter Sarraceni apud morantes legem spurcissimi Machometi et utrique odio habent legem christi et totam catholicam religionem tamquam execrabilem et malam et hoc constat ecclesiae catholicae: et tamen ecclesia non mouet illis bellum nec punit eos etiam subditos, ergo non omnis blasphemia infidelium in deum punit Ecclesia.

22

At certe aliud esset si Judaei vel Sarraceni in contumeliam nostrae religionis hominem crucifigerent vel simile aliquod facinus perpetrarent: esset blasphemia quae propagationem fidei impediret et his similes bello persequendae sunt. Quod eruditissime docet doctissimus theologus Franciscus Victoriensis in suis lucubrationibus 2a 2ae. q. 10. articulo. 8. Ex quibus satis conuincitur error aduersariorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24