Table of Contents
Apologia
Caput 23 [Bnf 12926 Transcription]
Quemadmodum ergo plures sunt casus, quorum homines rei sunt apud Deum, non tamen apud homines: ita vt neque pontifex ipse illa crimina punire possit in hominibus christianis sibi subditis: etiam si sint crimina aduersantia legi naturae et diuinae, cuius obseruator et defensor est ipse: quoniam personae illa crimina committentes, aliqua ratione desinunt esse illius subditi quantum ad huiusmodi vt apparet ex dictis.
Vnde talium punitio delictorum reseruata censetur diuino iudicio: nec propterea papa non est obseruator et defensor legis naturae et diuinae. Ita etiam multo minus pagani separatim sua regna incolentes, et qui papae subditi non sunt vt supra probatum est autoritatibus et rationibus per multis: non poterunt ab eo puniri: etiam si horrenda crimina aduersus naturae legem comittant. Habent enim iudicem suum Deum qui per eamdem naturalem legem iudicabit et puniet illos. Quia soli deo subditi sunt et serui.
Hic enim quadrant illa Pauli "verba domino suo autem stat aut cadit" ad Romanos 14. Non ergo pontifex desinit esse obseruator legis naturae ex eo quod huiusmodi peccata non puniat: cum non pertineat ad eum: sed ad Deum huiusmodi peccata punire. Et sic Augustinus Anchona errat et male infert ita arguens: Contra Augustinum Anchona infideles peccantes contra legem naturae, quam profitentur: iudicari possunt iuxta legem naturae: papa autem est eius obseruator. ergo illos potest punire. Haec illatio bona non est vt euidenter patet ex superioribus.
¶ Deinde 2º. respondemus ad Augustinum de Anchona quod Deus non constituit solum papam obseruatorem legis naturae sed reges principes et iudices etiam paganos iuxta illud Ecclesiastici 17. in vnamquamque gentem posuit rectorem. Et prouerbiorum 8 per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt: per me principes imperant: et potentes decernunt iustitiam. Et ad Roma. 1713. "Non est potestas nisi a deo". "Ministri enim dei sunt in hoc ipsum seruientes".
Loquitur ibi Paulus de paganis principibus: neque enim eo seculo vllus erat princeps christianus. Fateor tamen magis pertinere ad sumum pontificem efficere vt seruetur lex naturae quam ad alium principem etiam christianum, quod probatur in c. officii nostri. 24. q. 1. ibi "quibus id est nobis maior cunctis christianae religionis zelus incumbit". Vnicuique tamen regi vel iudici etiam si sint principes vel reges infideles pertinet cura condendi leges et decreta, quibus lex naturalis quam omnes homines suscipiunt obseruetur per omnia.
Et enim in eum vsum constituti sunt a Deo in eo rerum fastigio ut probatur sapientiae 6 vbi appellantur ministri dei ad hoc opus efficiendum. Et sic infidelis legem naturae non seruans puniendus est a principe suo: non autem ab extero principe vt seruetur lex naturalis. Et enim "quae a deo sunt ordinata sunt" ad Roma. 13.
Quodsi princeps non curet diligenter obseruationem legis naturae, si est christianus: potest et debet corrigi a papa ut in c. Nouit de iudiciis. ex in c. solitae. de maioritate et obedientia. Et 15. q. 6. c. alius. Et 96 distinctio, c. duo et c. si imperator.
Et hoc propter duo. Primo, quia nemo transgreditur legem naturae, presertim in rebus grauibus, quae natura dictat: qui non peccet mortaliter. Ergo ad papam pertinet christianum hominem legem naturalem transgredientem corrigere ut in dicto c. Nouit.
2º. quia religio christiana non potest obseruari neque subsistere: nisi obseruetur lex naturalis. Cum igitur papae precipue incumbat cura tuendae et confirmandae religionis christianae: sequitur etiam ad illum pertinere efficere vt seruetur lex naturalis inter christianos. Si autem peccans aduersum legem naturae sit princeps infidelis. Deum habet vltorem iuxta glosam illorum verborum, "tibi soli peccaui" psalmo 50. quod triplici ratione probatur.
¶ Primo quoniam neque ad papam: neque ad ecclesiam pertinet iudicare eos, qui foris sunt scilicet paganos 1 ad Corinthios 5.
¶ Secundo quoniam supponimus paganos peccare in regnis suis extra prouintias christianas: et sic eorum crimina minime euertunt vel noxia sunt christianae religioni: ob cuius tutelam papae supra omnes Reges et principes pertinet curare, vt lex naturalis obseruetur.
¶ Tertio quoniam talis princeps Deum habet vltorem et alienus seruus est subditus (scilicet) Deo soli quem iudicem seuerissimum experientur iuxta illud Sapien. 6. "Iudicium durissimum his qui presunt fiet: potentes potenter tormenta patientur. Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei vt discatis sapientiam utet non excidatis" ac si apertius diceret: "mihi domino et qui sum vester dominus aut statis aut caditis".
Lex igitur naturalis suos habet tutores, ac obseruatores vbique etiam apud paganos: qui eam comissis criminibus transgredientes diuino iudicio reseruantur et principibus suis penas dant. Vnde patet haud congrue Augustinum de Anchona inferre generaliter: cum non adducat rationem aliquam specialitatis: vel autoritatem expressam qua pertineat potius ad ecclesiam punire infideles agentes contra legem naturalem quam propter alia peccata.
¶ .3º. Respondemus ad Augustinum quoniam ecclesia non punit crimina infidelium sibi vel membris suis subditorum: quae precise comittunt contra Deum, nisi quatenus illorum crimina nocent vtilitati christianae religionis, ut docet glosa in c. post miserabilem, in verbo denegari. de vsuris. Vbi illa verba Pauli "quid mihi iudicare de his qui foris sunt" interpretatur glosa. "quatenus deum offendunt": si tamen homines offenderent aut essent in scandalum vel preiudicium christianae religionis, tunc puniri possent. Quod etiam docent doctores in clemen. 1. de testibus.
Sed crimina paganorum quantumuis sint abominanda et contra naturam si comittantur in prouinciis, quaequas ipsi pagani possident: nec vnquam fuerunt christianorum neque hominibus christianis neque nocent vtilitati christianae reipublicae. Ergo ad ecclesiam non pertinet punire crimina quantumuis grauia talium infidelium siue peccatorum.
¶ Preterea 2º. ecclesia non iudicat homines seculares nisi ratione rerum pertinentium ad animam, vt supra probauimus: sed ecclesia curat animas infidelium duntaxat quo ad predicandum illis leniter et mitissime euangelium christi: vt iam etiam ex conclusis apparet. Ergo ecclesia minime potest punire infideles ob crimina contra naturam vel alia.
3º. arguitur per rationem adductam primo loco contra hoc argumentum secundum Augustini (videlicet) peccatum iudaeorum et sarracenorum in quantum iudaei vel sarraceni sunt: et sic infidelitas eorum maximum peccatum est: non tamen ex eo puniuntur ab hominibus quod non est ex alio: nisi quod inde non leditur nec impeditur bonum nostrae christianae reipublicae propter quod conseruandum et generaliter propter quodcumque bonum cuiuscumque reipublicae oportet ne delicta remaneant impunita dicto c. ut famae et ff ad l. aquil. l. vulneratus in fine, et ff de solutionibus l. stichum. § 1. et ff de iudiciis l. si longius, § 1.
Immo vero non punire illos vtile est religioni christianae, vt videmus in iudaeis, quorum libri veritatis euangelicae testimonium perhibent, et tam illi quam sarraceni mansuetudinem / caritatem ac lenitatem christianae reipublicae collaudant, cum seniores sunt. Immo forsan ecclesia dissimularet quacuis crimina contra naturam a paganis commissa etiam si tales pagani sibi subditi essent: nisi enormiter respublica christiana lederetur.
Quod prouenit ex duobus. Primo: quia blasphemando adorandum christi nomen vel sanctorum suorum coram eius cultoribus non solum deum offenderent: sed etiam christianis ipsis forent iniuriosi. Vnde nisi tales iniurias vindicarent: fides ipsa et christiana religio paulatim etiam apud catholicos veniret in derisum siue opprobrium.
¶ Idem dicendum de nefando peccato. Nam si pagani cohabitantes cum christianis intra candem ciuitatem vicium abominandum sodomiae crimen exercent et non punirentur: pueri iuuenes vel homines natura male inclinati proculdubio cito vel sero corrumperentur. Et ideo nimirum puniendi essent a christianis principibus quibus sunt. Iuxta illud Hieronimi: "resecandae sunt putridae carnes et scabiosa ouis a caulis repellenda: ne tota domus, massa corpus, et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant" et caetera. 24. q. 3. c. resecandae. Ex aliis autem peccatis infidelium commorantium etiam cum fidelibus: non videtur imminere tale periculum.
¶ Dixi quod ecclesia forsan dissimularet, mihi tamen magis placet huiusmodi peccata atrocia semper puniri a principibus christianis etiam etiam si a paganis subditis comittantur. Quoniam quicumque bonus princeps precipue catholicus quidquid natura horret a regno suo legibus et poenis debet diligenter prohibere. Nisi eiusmodi prohibitio vel potioris boni esset impeditiua: vel peioris mali causatiua.
¶ Secundo laederetur respublica ex eo quod ob huiusmodi crimina blasphemiae et Sodomiae: pestilentiae, fames, et terraemotus exoriri solent: Vt in authentico. "vt non luxurientur homines contra naturam: nequeiurent per capillos neque blasphemi sint in deum sub pena capitis: ne (inquit) ex contemptu talium scilicet puniendi talia: inueniatur et ciuitas et respublica per hos impios actus ledi". Haec ibi.
Item equum est christianos principes punire in subditis quod tantopere aduersatur legi naturae. Ergo si peccata infidelium nociua non sunt christianae reipublicae: cessat ratio intromittendi se ecclesia de peccatis corum puniendis: etiam (vt videtur) si delinquentes infideles sint subditi ei vel membrorum eius.
¶ Cum igitur infideles quos hic accusare nitimur per quaecumque crimina sua minime noceant ecclesiae aut membris eius cum supponamus eos in separatissimis teris et regnis propriis sub eorum regibus et naturalibus dominis degere ac sic non subdic ecclesiae. Preterea: si propter peccata sua deus interdum eos puniat pestilentia, fame, terraemotibus et aliis quibusuis flagellis: haec quidem mala incomoda sunt et damna regnorum suorum et inter se ipsos perpetiuntur illa et regiones suas non exeunt, ergo non sunt nociui christianae reipublicae nec per eos aut propter eorum peccata incommodatur ecclesia.
Ex quibus omnibus congrue sequitur de peccatis quantum cumque grauibus eiusmodi infidelium iudicare aut punire non pertinet ad ecclesiam. Nisi (ut inferius dicetur) operam dare quatenus ad fidem christi leniter et cum omni mansuetudine inuitentur non cum armis aut violentia, et per regna illa christiana religio dilatetur et propagetur.
On this page