Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28 [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 28m.

2

Sextus casus Est alius casus et sit sextus preter quinque jam relatos et notos cunctis: et quidem nouus et antehac inauditus ne dicam excogitatus: quo ecclesia potest actu exercere jurisdictionem coercitiuam in infideles, vt si inuenirentur qui opprimerent injuriose aliquos innocentes aut si eos occiderent gratia immolandi eos dijs suis: vel vt eorum cadaueribus vescerentur. Quod fama quidem refert facere aliquas gentes indiani orbis. Et hoc est tertium argumentum vel causa 3a. quam Sepulueda inducit ad expeditiones illas suas justificandas.

3

Cuius in hoc etiam error in sequentibus est eliminandus. Vbi considerandum imprimis: quod huius rei non est ratio quod immolare homines est contra legem naturae de quo infra subijciam: neque quod quilibet tenetur naturali lege liberare eos, qui opprimuntur et ducuntur ad mortem a qua etiam obligatione injuste: prouerbiorum 24. "Erue eos qui ducuntur ad mortem" a qua etiam obligatione ecclesia exempta non est: sed quoniam illi innocentes potentia pertinent ad ecclesiam; ideo sub eius protectione sunt: vnde ecclesiae et papae qui ecclesiae caput est pertinetnt curare: vt salutem eternam consequantur.

4

Hanc autem non consequerentur innocentes si occiderentur. Igitur ad ecclesiam et ad papam cui a christo pastoralis cura totius orbis comissa est, pertinet impedire ne tales innocentes occidantur ne in eternum animae illorum pereant: quarum salus precipue curanda est. Itaque ad ecclesiam et ad vicarium Christi tamquam, ad pastorem et curatum vniuersalem totius orbis pertinet autoritatiue et antonomatice in hoc casu jurisdictionem exercere: non quidem vt infideles puniat vel subigat ratione huius criminis: nnihil enim ad ecclesiam "de his qui foris sunt judicare: sed dominus judicabit". 1. ad Corint. 5. vt late probatam est: sed vt prouideat quod necesarium fuerit ad impediendum ne tales innocentes occidantur.

5

Principes autem omnes de mundo ad excusandum hoc peccatum et similia censentur personae priuatae: neque extra fines regni vnius cuiusque ius dicere possunt. Quamuis enim quilibet priuatus teneatur jure naturali liberare huiusmodi innocentes: illud tamen verum est quando nullus alius est, qui illos liberet. Quare si ecclesia alicui principi christiano vel alij liberare innocentes ad ecclesiae pertinet priuato comitteret horum libertatem nullus alius posset arma capere vel aliud quicdquam agere, vt eos liberaret, quod triplici ratione probatur.

6

¶ Primo quoniam liberandi obligatio innocentes sicut aliorum operum pietatis vel caritatis: non obligat nisi in casu scilicet cum non est alius quisquam idoneus ad liberandum eos. Quemadmodum obligatio tribuendi elemosinam pauperi: cessat si est alius qui illam suppleat. Huiusmodi similitudine vtitur glosa super illa verba Ecclesias. 4º. "libera eum qui injuriam patitur. Sicut largitionem inquit in pauperes elemosinam esse dixerit: sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit". Haec illa.

7

¶ Secundo quoniam cum superior ad quem pertinet cura alicuius reipublicae prouidet vel designat aliquem qui illa faciat: temeritas punitione digna esset ei negotio alium se admiscere: presertim si superior illud prohibuisset. Et gesta contra inhibitionem superioris nihil valent de jure. Vt in c. veritatis in fi. de dolo et contuma. 32 dist. in § verum ad hoc quod legitur et notatur in c. nihil de electione super glossa final..

8

Sic ergo ecclesia vel eius caput, qui superior est in orbe vniuerso cuique prouidere incumbit de oportuno remedio talia innocenter patientibus: si comisit aut cmmiserit talem innocentium liberationem alicui christiano principi: caeteri non habent nisi proterue id agant ad quid pro huiusmodi manus extendant.

9

¶ 3, quoniam obligatio liberandi innocentes quam natura omnes homines: et christiana charitas fideles docent: cessat vbi primum malis illis occursum est. Vnde cum omnes alij principes in casu hoc priuatae personas sint: nihil aliud eis restat agendum. Ecclesia autem vt vlterius progrediatur necesse est: quia non solum debet eis malis occurrere verum etiam salutem animarum curare indesinenter sublatis omnibus offendiculis: ita vt omnes orbis gentes salutem consequantur.

10

QuodEt quam vero fateamur ad ecclesiam pertinere talia impedire (scilicet) mortem injustam innocentium: hoc tamen moderamine fieri oportet ne inde maius malum aliquod oriatur super caeteras gentes: quod illorum saluti impedimento sit: et sic fructus et finis frustretur passionis christi.

11

Cum enim salus hominum finis sit quem intendit christus: vanum esset omne remedium quo impediretur consecutio eiusmodi finis, sicut dicit Philosophus. Et propter hoc etiam ille dicit quod "qui destruit finem destruit omne bonum" vt supra late diximus. Et facit illud Gregorij: "quid vtilitatis est: quando et si contra longum vsum fuerint vetiti, ad fidei conuersionem nihil profici". Haec ille. Et loquitur de infidelibus 45. dist. c. qui sincera.

12

¶ Et quia liberare huiusmodi oppressos qui ducuntur ad mortem gratia eos immolandi aut eorum carnibus vescendi fieri non posset si adsit pertinentia opprimentibus nisi arma assumendo: ideo vigilantissime expendere debemus: tumultum / seditionem / cedes / incendia / clades / et Bellonae furorem: qui ad impediendum hoc malum necessario adesse debent atque adhibita in consilium prudentia: aliquando arma capiet, aliquando dissimulabit ecclesia.

13

Circunstantiae enim quod de se justum est aliquando reddunt injustum ut in c. sicut dignum. de homicidio. Et in c. cum causam de testibus. Et in l. aut facta ff. de penis. Quod satis probatur per illud quod legimus Genesis 4. secundum translationem 70Septuaginta interpretum "si recte offers: recte autem non diuides peccasti: quiesce".

14

De quibus verbis disserens Augustinus de ciuitate dei lib. 15. c. 7. inquit "recte offertur sacrificium cum offertur deo vero cui vni tantum modo sacrificandum est. Non autem recte diuiditur dum non discernuntur recte, vel loca vel tempora: vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert vel cui offertur: vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est: vt diuisionem intelligamus hic discretionem: siue cum offertur quando non oportet: siue cum id quod nusquam et numquam siue cum electoriaelectiora siue eiusdem generis rerum tenet homo quam sunt ea, quae offert deo".

15

Claudit orationem Augustinus verbis Joanis 1. Joan. 3: "Non sicut Cayn qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum, et cuius rei gratia occidit eum: quia opera illius maligna fuerunt: fratris autem eius justa. Datur intelligi propterea deum non respexisse immunera eius. Quod omnes faciunt qui non Dei sed suam sectantes voluntatem id est, non recto, sed peruerso corde viuentes: offerunt Deo tantum munus quo putant eum redimi, vt eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis". haec Augustinus.

16

Ad hoc facit dictum cuiusdam sapientis scilicet "deus non est remunerator nominum: sed aduerbiorum". Hoc est dicere non remunerat Deus bonum quod fit: sed quod bene fit. Vnde non remunerauit Deus Judaeosis qui crucifixerunt christum: licet mors christi bona fuerit: 15 q. 6. c. 1. Dare elemosinam egenti pium opus est: si tamen eam darem vt accipiens mihi proderet aliquem, vt eum occiderem: opus impium esset.

17

Hinc Dionysius de diuinis nominibus lib. 4. inquit: "bonum est ex integra causa: malum autem ex particularibus defectibus": id est: ad hoc quod opus sit perfectum: requiritur ne aliqua circunstantia desit: alioqui opus pium impium reddetur.

18

Sic Philosophus 2. Ethicorum post descriptionem virtutis inquit: "Bene agere contingit tantum vno modo: male autem multifariam" (hoc est) quod opus ad hoc quod sit bonum oportet secundum rationem rectam esse: quae vna sola est: sed ad hoc quod sit malum vt deficiat a ratione quod multipliciter contingere potest. Huius rei causa scribit S. Thom. 1a 2ae. q. 19, per totum et q. 20. /

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28