Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28b [Bnf 12926 Transcription]

1

Caput 28m28m bis

2

¶ Vbi ergo infideles huiusmodi crimen committentes (scilicet) occidere infantes ad immolandum vel comedendum inuenirentur: non semper bello infestandi sunt licet ad ecclesiam pertineat prouidere de remedio tollendo impedimentum: sed prius multumque ponderandum est: ne vt impediamus mortem paucorum innocentium in innumeram hominum multitudinem etiam immerentium deuoueamus: regna integra diruamus: odium christianae religionis infigamus animis illorum: ita vt nusquam christi nomen vel doctrinam audire velint in eternum. Quae certe contraria sunt fini quem Deus et ipsa mater ecclesia intendunt.

3

Quinimo abstinendum est a bello et tolerandum illud malum saltem ad tempus: immo in casu etiam perpetuo: vt dicetur: sed potius excogitanda erit prudens aliqua et christiana ratio: qua verbo Dei omnia mundante, vel monitis precibus, vel exhortationibus ab ea immanitate gentes abstineant. Neque enim apud omnes indiae gentes ea consuetudo viget: neque si vigeat magna erit multitudo occisorum: alias jam omnes essent abssumpti. Et tamen regiones cunctas mortalibus inuenimus refertissimas.

4

Quod autem abstinendum a bello sit et tolleranda etiam mors paucorum innocentium: rationibus probatur et autoritate multiplici.

5

Et primo quidem sic. Secundum enim rectae rationis regulas cum sumus inter duo mala tam culpae quam penae neque possumus vitare vtrumque: debemus minus malum eligere. Respectu enim maioris minus malum. eligere habet rationem boni. Sic docet Philosophus 2º. Ethicorum c. 9. et 3. Ethic. c. 5. Et 5. Ethico. c. 6. Et 3º. Topicorum. Item probatur ex textu c. duo mala et sequent:: 13 distin. notant canonistae et 14. dist. c. 1. et in c. non solum 22. q. 4. et per legistas in l. 1. §. penultiº. ff. de periculo. et commodo rei vendie. et in l. quotiens la. 4a. ff. de regulis. Minus autem malum est paucorum innocentium mortems quam innumeram hominum multitudinem in eternum perire bellico furore trucidatorum.

6

¶ Item melius vel minus malum est quam integra regna vrbes et arces funditus euerti. Nam illas innocentium carnes non vniuersi comedunt: sed duntaxat principes vel sacerdotes qui illos immolant: bellum autem innumeros innoxios et nihil tale meritos secum trahit in exitium: ergo si alia via nisi bellica illa mala tolli non poterunt: abstinendum est ab ea et eiusmodi mala sunt toleranda.

7

¶ Preterea minus incommodum est sine comparatione pauculos innocentes mori: quam adorandum christi nomen ab infidelibus blasphemari: christianamque religionem infamari odioque ab eis gentibus et ab alijs ad quos fama volat haberi: cum audierint a christiaosis quam plurimos sui generis pueros / senes / mulieres / sine causa trucidari prout in furore bellico fieri necesse immo factum est.

8

Quid hoc quaeso erit: nisi obstaculo perpetuo illorum saluti esse: vt de eorum conuersione nulla sit vltra spes? Ergo in casu quo bello circa huiusmodi agendum sit: potius paucos innocentes illos opprimi vel mortem injustam pati permittendum est. Immo maximum peccatum et contra naturalem legem esset hac de causa infidelibus bellum inferre. Quod probatur sic. Secundum rectam rationem et sic de lege naturali esse constat in omni casu et in omni negotio de duobus malis potissimum culpae: assumendereum est quod minus nocet aut nociturum creditur: ergo per bellum velle liberare innocentes casu posito in suis terminis prout positus est erit contra naturalem legem atque peccatum non mortale modo sed grauissimum quidem.

9

Patet hoc. quia tanto grauius est peccatum: quanto maius nocumentum infert secundum S. Tho. 1a 2ae. q. 20. arº. 5. et q. 73, arº. 8. in corpore. Et hoc ctiam si illud nocumentum non sit intentio nec preuisum quia quaecumque per se ad peccatum consequuntur: pertinent quodammodo ad ipsam peccati speciem. Sed ex tali bello infinita hominum vtriusque sexus et etatis multitudo innocentium necessario peribit in vtroque homine: et caetera mala quae relata sunt bellum ipsum per se consequentur. Ergo grauissimum peccatum mortale committerentur siqui via bellica liberare contenderentur eiusmodi mala patientes.

10

Confirmatur haec ratio per regulas quas de permissione tradunt doctores juristae. Quae quidem tunc debita est: cum permittuntur mala et peccata etiam grauia vt grauiora in republica excusentur: vel ne bona quibus reipublicae status firmior efficitur impediantur. Hoc patet permissione meretricum in ciuitatibus: et in ritibus Judaeorum. Vnde princeps vel gubernator cuiuslibet reipublicae in casu posito de jure tolerare debet malum: ex quo vtilitatems reipublicae nascituram speratur vel malum venturum impeditur, quod si non faceret: certe peccaret mortaliter.

11

Haec maxime probantur 50. dist. vt constitueretur. et c. domino sancto. Et in c. at si clerici in § de adultrerijs de judicis. et in c. consilium. de obseruatione jeiuniorum. et in c. denique. 4. distinctio. Et in alijs partibus. Et de permissione latissime disserit Joanes Andre. in regula peccatum. de regulis iuris, q. 3. Et nominatim hanc nostram sententiam loquendo de bello non inferendo indis: probat doctissimus magister Victorien. in 2. relectione de indis.

12

¶ 2º. principaliter probatur prefata conclusio sic: preceptum negatiuum habemus quod omni casu est seruandum: neque vllo modo vel loco illud transgredi licet scilicet "non occides". Id autem legitur Exodi 20 c.. Rursus eius libri c. 23. habetur aliud strictius: "insontem et justum (inquit, deus) non occides quia auersor impium". Idem Danielis 13. Hinc S. Thomas in 3. senten. dist. 47. arº. 3. ad 1m. "Innocentem hominem passioni et morti tradere contra eius voluntatem est impium et crudele". haec ille.

13

Legibus namque quas inuiolabiliter ac stricte Deus volebat obseruari addebat minas in transgressores: quod vehemens indicium est: dominum velle illa exactissime obseruari juxta illud: "viduae non nocebis et pupillo: si leseritis eos vociferabuntur ad me: et ego audiam clamorem eorum: et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio, et erunt vxores vestrae viduae et filij vestri pupillis" et caetera. Exodi vbi supra. Rursus aliud negatiuum preceptum antonomastice Deut. 24. habemus. "Non occidentur patres pro filijs: nec filij pro patribus: sed vnus quisque pro peccato suo morietur".

14

Quod si bella hac de causa inferantur indis: peribunt ingens insontium et innocentissimorum hominum multitudo et ab eis criminibus prorsus immunis: filiusque portabit iniquitatem patris: pater autem iniquitatem filij. Ergo tale bellum impium est et bellatores simul et inferre illud iubentes ac dantes consilium vel auxilium mortali odio a deous prosequentur.

15

¶ Et quia paulo superius diximus esse aliud strictius preceptum scilicet "insontem et justum non occides". Exodi 23. pro planiori declaratione notandum est: quod secundum S. Thomam quodlib. 9. arº. 15. et Henricum Gandauen. quodlibeto 2. arº. 17. actuum humanorum quatuor genera reperiuntur. Quaedam sunt absolute bona, ita quod nullo modo possunt esse mala, veluti adorare / colere ac diligere deum et proximum propter Deum.

16

Quaedam absolute et proprie impia sunt et feda, itaque nullo modo bona esse possunt, sed prauitatem et impietatem habent inseparabilem secundum Philosophum 2º. Ethicorum c. vnde numquam licitas esse possunt. Huius generis sunt adulteria / ingratitudo / furtum et etiam mendacium etenim ex seipso prauum est et fugiendum secundum eum in 4º. eius operis.

17

Quaedam absolute considerata deformitatem quandam important et feda videntur: sed addita qualitate vel circunstantia licita sunt. Hiusmodi sunt nudereoccidere vel percutere hominem quod absolute consideratum deordinationem ac deformitatem ostenduntit: tamen si addas quod judex suspendit latronem: pie facit et gratiam christi sibi conciliat. Quidam vero actus humani sunt indifferentes (hoc est) qui neque mali sunt neque boni puta ire ad forum.

18

Ad 2m. ergo genus pertinet occidere innocentes: quod nunquam potest ex vllo accidenti esse licitum autore Diuo Thoma. 2a 2ae. q. 64, arº. 6. in corpore ad finem. Vbi concludit quod nullo modo licet occidere innocentem et, q. 100. arº. 8. ad 3m. inquit quod lex humana concedere non potest vt homo bonus indebite occidatur. Et Abulensis super Genesi. c. 22. colu. 6. in principio et in fine: inquit quod occidere innocentem semper est malum: neque aliquo modo potest bonum effici.

19

Quo apparet hoc preceptum strictissimum fuisse: atque nulla ratione aut circunstantia vnquam posse humana lege aut principis jussu licitum esse occidere insontes et innoxios: vt alij innocentes liberentur a morte potissimum vbi qui occiduntur injuste vt est in casu nostro sunt pauci: et occidendi, vt illi liberentur sunt multi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28bis