Table of Contents
Apologia
Rursus Sepulueda in sui erroris confirmationem notat aliud verbum eiusdem bullae Alexandri 6i qua pontifex dicit se nihil magis desiderare quam exaltationem gloriae christi, et ut barbari deprimantur. Haec ultima veluti Achilaeum argumentum nobis obiicit Sepulueda: si tamen tota bullae series legatur: manifeste patebit horum calumnia ne dicam impudentia. Res sic habet: pontifex collaudat catholicorum regum studium, et cum multo verborum honore refert Granatensis regni victoriam deuicto saeuo et barbaro hoste toto orbe notissimam. his verbis. Vnde cum ad hanc Petri sedem euocati fuerimus cognoscentes vos tamquam veros catholicos reges et principes semper fuisse nouimus, et a vobis praeclare gesta toti pene Iam orbi notissima demonstrant: nedum id exhortare: sed omni conatu studio et diligentia nullis laboribus. Et infra: quemadmodum recuperatio regni Granatae a tyranide Sarracenorum hodiernis temporibus per vos cum tanta diuini nominis gloria facta testatur.
Ex his verbis ellicitur verba pontificis dicentis se nihil magis optare quam videre barbaros depressos: referri ad mauros Granatenses, qui barbari sunt ut supra dixi et ad alios barbaros nominis christiani hostes infestissimos. Nihil ergo faciunt ad confirmationem impiae opinionis illa bullae verba. Romanus enim pontifex quomodo probare potuit: quod longissime distat a doctrina Christi: ut supra satis argumentatum fuit?
Haec habui: quae pro modulo gratiae mihi donatae proferrem: pro defensione huius longe sanctissimae causae cum christiana pietate coniunctae. Quod superest Sepuluedam fratrem et collegam in Christo caeterosque indorum hostes, hortor ac moneo, per Iesum christum: ut verbis domini obtemperent sanctorumque patrum traditionibus auscultent reuereanturque: ac timeant Deum peruersarum molitionum ultorem. Indi fratres nostri sunt pro quibus Christus impendit animam suam: cur eos nihil tale meritos tam immani saeuitia et bellicus appara persequimur? Preteritosita quoniam in facta fieri non possunt: tribuantur infirmitati nostrae / dummodo adsit restitutio impie raptorum
Deinceps vero absit omnis saeuitia et bellicus apparatus Machometanis aptior quam christianis. mittantur ad eos integri precones, qui Iesum christum moribus exprimant Petrique ac Pauli spiritus referant. Amplectentur illi sat scio euangelicam doctrinam. Non enim stupidi seu barbari sunt: sed innata quadam sinceritate / simplices modesti / mansueti denique tales ut nesciam sit ne aliqua gens aptior suscipiendo euangelio. Quod semel susceptum, mirum est qua pietate, quo ardore / qua fide et charitate christi praecepta praestent: sacramentaque venerentur. Sunt enim dociles et ingeniosi: industriaque ac naturae dotibus plurimas cogniti orbis gentes superant: quod secunda huius nostrae apologiae pars hyspanicae scripta liquidissimis rationibus exemplis, ac vera eius orbis descriptione omnibus ob oculos ponet: vt deinceps sileant impiissimi praedones: qui virulentis obtrectationibus et criminosis mendaciis gentem omnium sincerissimam / docilem modestam et ingeniosam infamarunt
On this page