Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Deinde ostendit, esse datum etiam a se ipso, ita dicens in eodem libro: "Cum non definitum fuerit per Prophetam, a quo datus sit Filius, ostenditur datus gratia Trinitatis, ut etiam ipse Filius dederit." Ecce hic dicit, quod Filius se dedit quia Trinitas eum dedit. Si autem Filius se dedit, quia Trinitas eum dedit. Si autem Filius a se datus est, a se igitur missus est, a se processit. Et hoc utique verum est et concedi oportet, cum eius missio sit divina operatio.

Quod autem a se mittatur, Augustinus astruit in libro II De Trinitate dicens: "Forte aliquis cogat, ut dicamus, etiam a se ipso missum esse Filium; quia Mariaeconceptus et partus operatio Trinitatis est. Sed, inquit aliquis, quomodo Pater eum misit, si ipse se misit? Cui respondeo quaerens, ut dicat, quomodo eum Pater sanctificavit, si ipse se sanctificavit? Utrumque enim Dominus ait: "Quem Pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum."Et alibi "Ego pro eis sanctifico me ipsum."Item quaero, quomodo Pater eum tradidit, si ipse se tradidit? Utrumque enim legitur. Credo, respondebit, si probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii et inseparabilis operatio. Sic igitur intelligat, illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, noninde separato Spiritu sancto; ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia a Patre et Verbo eius factum est, ut mitteretur, id est, incarnatus hominibus appareret: non enim missus est mutando locum, quia in mundo erat. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili eundem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est; qui si ita visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est "forma servi", ut maneret incommutabilis "forma Dei,"manifestum est, quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit, quod appareret in Filio, id est, ab invisibili Patre cum invisibili Filio idem ipse Filius visibilis mitteretur."

Ex supradictis aperte monstratur, quod Filius missus est a Patre et a Spiritu sancto et a se ipso, et quae sit ipsa missio, scilicet incarnatio, id est, quod factus est homo, per quod visibilis apparuit, quod est opus commune Patris et Filii et Spiritus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4