Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Et quod a Spiritu sancto missus sit, ut ait Augustinus in eodem, auctoritatibus confirmatur.

Ipse Christus dicit per Isaiam: "Nunc misit me Dominus et Spiritus eius." De hoc Ambrosius in libro III De Spiritu sancto ita ait: "Quis est, qui dicit: "Misit me Dominus et Spiritus eius,"nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores," id est Christus? "Ergo et Pater Filium misit et Spiritus"

Idem in eodem: "Datus est a Patre, ut Isaiasdicit: "Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis."Datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia et a Spiritu missus est." "Dicit enim Filius Dei: "Spiritus Domini super me, propter quod unxit me:evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem"etc. Quod cum de libro Isaiaelegeret, ait in Evangelio: "Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris,"ut de se dictum esse significaret. Bene autem dixit, super me;quia quasi filius hominis et unctus est et missus ad praedicandum. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo."

Ecce his verbis ostendit Ambrosius, Filium esse missum et datum nobis non tantum a patre, sed etiam a Spiritu sancto.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3