Capitulum 7
Capitulum 7
Ad quod dicimus, quod duobus modis dicitur Filius mitti praeter illam aeternam genituram, quae ineffabilis est, secundum quam etiam missus posset dici, ut videtur quibusdam, sed melius ac verius secundum eam dicitur genitus. Praeter eam igitur duobus modis dicitur mitti, scilicet vel cum visibiliter mundo apparuit carne indutus, vel cum "se in animas pias sic transfert," ut ab eis percipiatur ac cognoscatur.
Hoc duos missionis modos Augustinus aperte distinguit in IV libro De Trinitate dicens: "Non eo ipso quod de Patre natus est, missus dicitur Filius, sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum; unde dicit: "A Patre exivi et veni in mundum;"vel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur, sicut dictum est de Sapientia: "Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret,"id est, doceat me laborare." "Et tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur, quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deum, vel perfectae in Deo animae rationalis."
On this page