Capitulum 8
Capitulum 8
Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii, et secundum alterum semel tantum missus est Dei Filius, secundum alterum saepe missus est et mittitur quotidie: nam secundum alterum missus est, ut sit homo, quod semel tantum factum est; secundum alterum vero mittitur, ut sit cum homine, quo modo quotidie mittitur ad Sanctos, et missus est etiam ante incarnationem ad omnes Sanctos, qui ante fuerunt, et etiam ad Angelos.
Unde Augustinus de Filio, id est de Sapientia Patris loquens in IV libro De Trinitate ait: "Aliter Sapientia mittitur, ut sit cum homine; aliter missa est, ut sit homo. "In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas constituit;"sicut etiam implet sanctos Angelos. Sed cum venit plenitudo temporis, missa est, non ut impleret Angelos, nec ut esset Angelus, nec ut esset cum hominibus vel in hominibus, ut antea in Patribus erat et in Prophetis, sed ut ipsum Verbum fieret caro, id est homo."
Praeterea notandum est, quod cum his duobus modis mittatur Filius, secundum alterum dicitur missus in mundum, secundum alterum vero non. Eo enim modo missus in mundum dicitur, quo visibilis mundo apparuit.
Unde Augustinus in eodem libro ait: "Cum ex tempore cuiusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum. Non enim sensibiliter apparet, id est, corporeis sensibus praesto est. Nam et nos etiam secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus, et omnium iustorum spiritus etiam in carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo."
On this page