Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Veteris ac novae Legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis praevia Dei gratia innotuit, sacrae paginae tractatum circa res vel signa praecipue versari.

Ut enim egregius doctor Augustinus ait in libro De doctrina christiana: "Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum. Sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur ; signa vero, quorum usus est in significando".

Eorum autem aliqua sunt, quorum omnis usus in significando, non in iustificando, id est, quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua Sacramenta legalia; alia, quae non solum significant, sed conferunt quod intus adiuvet, sicut evangelica Sacramenta.

"Ex quo aperte intelligitur, quae hic appellentur signa, res illae videlicet, quae ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est. Quod enim nulla res est,", ut in eodem Augustinus ait, "omnino nihil est; non autem e converso omnis res signum est" quia non adhibetur ad significandum aliquid. Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, divinam Scripturam formam praescriptam in doctrina tenere advertet.

De his ergo nobis aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas, Deo duce, aperire volentibus disserendum est; et primum de rebus, postea de signis disseremus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1